라틴어 문장 검색

Multum interest utrum numerosa sit, id est similis numerorum, an plane e numeris constet oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 65장 2:5)
nec promptum est dicere, utros peccare validius putem, quibus omnia sua placent an quibus nihil.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 174:1)
Nescio utrum sibi peius optaverit, ut odio esset, an ut timori.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 127:6)
mittite agedum legatos circa omnes Asiae urbes et quaerite, utra graviori servitute, Antiocho ultra Tauri iuga emoto an Gallis subactis, liberati sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 597:1)
utrum κατα` το` σιωπώμενον Acestes illi mandavit, an ultro Aeneas etiam illius nomine pollicetur, an quasi de amici animo Aeneas promittit?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 612)
utrum ἐν τῆͺ ἔσω θαλάσσηͺ Ulixes erraverit κατ' ̓Αρίσταρχον an ἐν τῆͺ ἔξω κατα` Κράτητα;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VI 4:9)
nam multum interest, utrumne de furto aut formula et interdicto dicendum habeas, an de ambitu comitiorum, expilatis sociis et civibus trucidatis.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 4:2)
si puerilius his ratio esse evincet amare nec quicquam differre, utrumne in pulvere, trimusquale prius, ludas opus, an meretricis amoresollicitus plores:
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장175)
Homerus, cum senes πολιοκροτάφους vocat, quaero, utrum ex parte poetico more totum caput significare velit, an ex aliqua ratione canos huic praecipue parti capitis adsignet?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 1:2)
sane de hoc fluvio quaeritur a prudentioribus, utrum de illis novem sit, qui ambiunt inferos, an praeter novem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7056)
xanthum et simoenta redde oro miseris ambiguum est utrum dicat, redde nobis re vera Troiam antiquam, an, redde nobis terras in Italia ad similitudinem Troiae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 602)
Cum interrogaretur, si qui tum intercederent, dixit hoc nihil interesse utrum C. Caesar senatui dicto audiens futurus non esset an pararet qui senatum decernere non pateretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 8 15:3)
sed utros eius habueris libros (duo enim sunt corpora) an utrosque nescio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 11 5:3)
Nescio utros existimem maiorem nobis animum dare, qui deposcunt mortem an qui hilares eam quietique opperiuntur, quoniam illud ex rabie interdum ac repentina indignatione fit, haec ex iudicio certo tranquillitas est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 12:4)
Nihil autem ad rem pertinet, utrum foris habeat exemplar, ad quod referat oculos, an intus, quod ibi ipse concepit et posuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION