라틴어 문장 검색

ipsa quidem sincera fuit dum conditur olim, quae collata rudem fecit viviscere limum, utpote de liquido naturae semine primos accipiens habitus superoque expressa sereno, sed mox, ut gravido iussa est innectier arvo, suavibus inlecebris nimium blandita refrixit deque volutabris pretiosum polluit ignem, dum transgressa Dei positum fas inproba calcat, haec prima est natura animae, sic condita simplex decidit in vitium per sordida foedera carnis, exim tincta malo peccamine principis Adae infecit genus omne hominum quod pullulat inde, et tenet ingenitas animarum infantia in ortu primi hominis maculas, nec quisquam nascitur insons.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3298)
consule barbati deliramenta Platonis, consule et hircosus Cynicus quos somniat et quos texit Aristoteles torta vertigine nervos, hos omnes quamvis anceps labyrinthus et error circumflexus agat, quamvis promittere et ipsi gallinam soleant aut gallum, clinicus ut se dignetur praestare deus morientibus aequum, cum ventum tamen ad normam rationis et artis, turbidulos sensus et litigiosa fragosis argumenta modis concludunt numen in unum, cuius ad arbitrium sphera mobilis atque rotunda volvatur, serventque suos vaga sidera cursus, non recipit natura hominis, modo quadrupes ille non sit, et erecto spectet caelestia vultu, non recipit neget ut regimen pollere supremum, istud et ipse Numae tacitus sibi sensit haruspex, semifer et Scottus sentit, cane milite peior, sed nos qui Dominum libris et corpore iam bis vidimus, ante fide, mox carne et sanguine 1 coram, quique voluminibus vatum cruce teste probatis rimantes digitos costarum in vulnera cruda mersimus, et manuum visu dubitante lacunas scrutati aeternum regem cognovimus Iesum, abiurare Deo titulum nomenque paternum credimus esse nefas, qui regem protulit ex se, non regem populi Parthorum aut Romulidarum, sed regem summae et mediae rationis et imae, atque ideo rerum dominum et super omnia regem, carnis habet medium, summum Patris, et Stygis imum.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 371)
gens insolenti praepotens iactantia pollebat olim, quam fluentem nequiter corrupta vulgo solverat lascivia, et inde bruto contumax fastidio cultum superni neglegebat numinis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium20)
hoc provida Christicolarum pietas studet, utpote credens fore protinus omnia viva quae nunc gelidus sopor urget.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti13)
ergo triumphator latitante ex hoste togatus clara tropaea refert sine sanguine, remque Quirini adsuescit supero pollere in saecula regno.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권165)
ipse etiam toto pollet qui corpore tactus palpamen tenerum blandis ex fotibus ambit, pro dolor!
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 181)
quippe animus longe praestantior, utpote summo aethere demissus, subiectos si velit artus imperio quassare gravi iussisque severis dedere, regnanti domino vis nulla resistet.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1132)
progeniem verum ille suam, rex utpote summus atque Dei vates pariturae et virginis auctor, tristibus atque piis variaverat, ut Solomonis frater Abessalon sereret sua crimina iustis pigneribus dulcemque domum turbaret amaris.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1144)
pollet hoc felix per orbem terra Hibera stemmate, hic locus dignus tenendis ossibus visus Deo, qui beatorum pudicus esset hospes corporum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.2)
"norunt et ipsi ac sentiunt pollere Christum et vivere, eiusque iam iamque adfore regnum tremendum perfidis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.30)
"natura simplex pollet unius Dei, et quidquid usquam est una virtus condidit, caelum solumque, vim marini gurgitis, globos dierum noctiumque praesides, ventos, procellas, fulgura, imbres, nubila, septemtriones, Hesperos, aestus, nives, fontes, pruinas et metalla et flumina, praerupta, plana, montium convallia, feras, volucres, reptiles, natatiles, iumenta, pecua, subiugales, beluas, flores, frutecta, germina, herbas, arbores, quae sunt odori, quaeque vernant esui."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1124)
"quod Roma pollet auspicato condita, Iovi Statori debet et dis ceteris."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1157)
quanta virum iaceant congestis corpora acervis nosse licet, quorum nomina nulla legas, sexaginta illic defossas mole sub una reliquias memini me didicisse hominum, quorum solus habet conperta vocabula Christus, utpote quos propriae iunxit amicitiae, haec dum lustro oculis et sicubi forte latentes rerum apices veterum per monumenta sequor, invenio Hippolytum, qui quondam scisma Novati presbyter attigerat nostra sequenda negans, usque ad martyrii provectum insigne tulisse lucida sanguinei praemia supplicii, nec mirere senem perversi dogmatis olim munere ditatum catholicae fidei, cum iam vesano victor raperetur ab hoste exultante anima carnis ad exitium, plebis amore suae multis comitantibus ibat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.4)
Punica terra tulit, quo splendeat omne quidquid usquam est, inde domo Cyprianum, sed decus orbis et magistrum, est proprius patriae martyr, sed amore et ore noster, incubat in Libya sanguis, sed ubique lingua pollet, sola superstes agit de corpore, sola obire nescit, dum genus esse hominum Christus sinet et vigere mundum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.1)
victum feroces forte reges ceperant Loth inmorantem criminosis urbibus Sodomae et Gomorrae, quas fovebat advena pollens honore patruelis gloriae.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 2)

SEARCH

MENU NAVIGATION