라틴어 문장 검색

veniunt, leve vulgus, euntque mixtaque cum veris passim commenta vagantur milia rumorum confusaque verba volutant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 7:7)
Tum quoque cantato densetur carmine caelum, et nebulas exhalat humus, caecisque vagantur limitibus comites, et abest custodia regis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 45:5)
nam si morte carens vacua volat altus in aura spiritus, et Samii sunt rata dicta senis, inter Sarmaticas Romana vagabitur umbras, perque feros manes hospita semper erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 330)
Magna minorque ferae, quarum regis altera Graias, altera Sidonias, utraque sicca, rates, omnia cum summo positae videatis in axe, et maris occiduas non subeatis aquas, aetheriamque suis cingens amplexibus arcem vester ab intacta circulus extet humo, aspicite illa, precor, quae non bene moenia quondam dicitur Iliades transiluisse Remus, inque meam nitidos dominam convertite vultus, sitque memor nostri necne, referte mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 31)
ferunt vagantes daemonas laetos tenebris noctium gallo canente exterritos sparsim timere et cedere.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum13)
sat convolutis artubus sensum profunda oblivio pressit, gravavit, obruit vanis vagantem somniis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum26)
procul, o procul vagantum portenta somniorum, procul esto pervicaci praestigiator actu.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum32)
parte alia violentus aquis torrentibus amnis transilit obiectas, praescripta repagula, ripas et vagus eversis late dominatur in agris.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 172)
"sic nupta Christo transiliam poli omnes tenebras aethere celsior."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis35)
ea fama vagatur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 2:3)
Uritur infelix Dido, totaque vagatur urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta, quam procul incautam nemora inter Cresia fixit pastor agens telis, liquitque volatile ferrum nescius;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 3:8)
Tres equitum numero turmae, ternique vagantur ductores:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 21:9)
Manibus date lilia plenis, purpureos spargam flores, animamque nepotis his saltem adcumulem donis, et fungar inani munere" - Sic tota passim regione vagantur aëris in campis latis, atque omnia lustrant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 32:20)
nec Turnus segnior instat exsuperatque moras et pontis transilit altos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 27:3)
Nunc etiam horribili visu portenta sequuntur, et socii amissi petierunt aethera pennis fluminibusque vagantur aves, heu dira meorum supplicia, et scopulos lacrimosis vocibus implent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 10:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION