라틴어 문장 검색

non habeat matrona, tibi quae iuncta recumbit, dicendi genus aut curvum sermone rotato torqueat enthymema, nec historias sciat omnes, sed quaedam ex libris et non intellegat, odi hanc ego quae repetit volvitque Palaemonis artem servata semper lege et ratione loquendi ignotosque mihi tenet antiquaria versus nec curanda viris opicae castigat amicae verba;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI231)
Didius vagos et libera populatione diffusos intra suam reppulit Thraciam.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM THRACICUM 5:1)
sic igitur debent venti quoque flamina ferri, quae vel uti validum cum flumen procubuere quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque impetibus crebris, inter dum vertice torto corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:14)
inter enim iectast vitai pausa vageque deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 22:8)
ulcus enim vivescit et inveterascit alendo inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit, si non prima novis conturbes volnera plagis volgivagaque vagus Venere ante recentia cures aut alio possis animi traducere motus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 34:5)
denique nota vagis silvestria templa tenebant nympharum, quibus e scibant umore fluenta lubrica proluvie larga lavere umida saxa, umida saxa, super viridi stillantia musco, et partim plano scatere atque erumpere campo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:9)
tum poteris magnas moles cognoscere eorum speluncasque vel ut saxis pendentibus structas cernere, quas venti cum tempestate coorta conplerunt, magno indignantur murmure clausi nubibus in caveisque ferarum more minantur, nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt, quaerentesque viam circum versantur et ignis semina convolvunt [e] nubibus atque ita cogunt multa rotantque cavis flammam fornacibus intus, donec divolsa fulserunt nube corusci.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:9)
adde vagos imbris tempestatesque volantes, omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 20:2)
Sed postea C. Caesar omnem hanc inconstantiam temporum vagam adhuc et incertam in ordinem state definitionis coegit adnitente sibi M. Flavio scriba, qui scriptos dies singulos ita ad dictatorem retulit, ut et ordo eorum inveniri facillime posset et invento certus status perseveraret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 2:1)
Liber a Romanis appellatur, quod liber et vagus est, ut ait Naevius:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 16:1)
Hac qua sol vagus igneas habenas Inmittit propius iugatque terrae.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 16:2)
Vides descriptas apes a Virgilio opifices, ab Homero vagas:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 4:1)
Dic, Disari, cur qui ita se vertunt ut saepe in orbem rotentur et vertiginem capitis et obscuritatem patiuntur oculorum, postremo, si perseveraverint, ruunt, cum nullus alius motus corporis hanc ingerat necessitatem?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 2:1)
aut enim accedit priorsum aut retrorsum recedit aut in dexteram laevamve divertitur aut sursum promovet aut deorsum aut orbiculatim rotatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 3:3)
Te, quum, statione peracta, Astra petes serus, praelati regia coeli Excipiet, gaudente polo, seu sceptra tenere, Seu te flammigeros Phoebi conscendere currus, Telluremque nihil mutato sole timentem Igne vago lustrare iuvet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION