라틴어 문장 검색

Nam si te facit regis gratia carere coelestis et omni te penitus vero privat amico et huius saeculi cunctos subducit honores, omnisque famae laudabilis per eundem supprimitur aura, ac sui voracitate divitias devorat universas, et ex eo, sicut superius narratur, mala cuncta sequuntur, cur stulte quaeris amare, vel quod inde posses acquirere bonum, quod tibi valeret tot incommoda compensare?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 47:7)
Quis tam valenti pectore ferreus Ut non tremiscns et timido pede Incedat, orbis dum dolosi Detegis instabiles ruinas?
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:13)
Sed, quia illud facere non ualeo, pro salute uestra filiorum que uestrorum Dominum exorabo, ut gratia Eius in operibus uestris semper uos preueniat et gloria Illius pie et misericorditer subsequatur, ut, diuinis intenta mandatis, possitis adimplere bona, que desideratis, unde corona uobis detur regni celestis.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:6)
Et licet nec ad illud amicitiae genus me viderem idoneum, gratulabar tamen quamdam me amicitiae formulam reperisse, ad quam amorum meorum et affectionum valerem revocare discursus.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:7)
Cum autem in sanctorum patrum litteris de amicitia plura legissem, volens spiritaliter amare nec valens, institui de spiritali amicitia scribere, et regulas mihi castae sanctae que dilectionis praescribere.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:14)
Nec est aliquid extra ipsum quo egeat, non homo, non angelus, non coelum, non terra, nec aliquid quod in ipsis est, cui omnis creatura proclamat:
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:5)
Deus meus es, quoniam bonorum meorum non eges.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:6)
ut si non satiari ut iste, qui nescio quot ferculis devoratis, nunc me quasi ad reliquias suas fastidiosus ascivit, saltem modicum valeam refocillari.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:35)
Quis, rogo, hominum maxime adolescentium, sine dolore maximo vel timore tueri pudicitiam, vel lascivientem refrenare valet affectum?
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:26)
immo inter licita et illicita discernere non valens.
(DE AMICITIA, CAPUT IX. Amicitia puerilis. 1:6)
Nam quod rex viri illius prius eguerit nemo qui cogitet.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:2)
Si enim aliquid molitur amicus, aut in patrem, aut in patriam, quod subita et festinata egeat correctione;
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:14)
ibi probatione non egent, quos beatificat angelica illa et quodammodo divina perfectio.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:12)
dives egeat, pauper ditescat;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:23)
sine qua nomen amicitiae valere non potest.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:49)

SEARCH

MENU NAVIGATION