라틴어 문장 검색

Quid superbia in tantam vanitatem attollimur, ut beneficia a servis indignemur accipere et sortem eorum spectemus obliti meritorum ?
(세네카, 행복론, Liber III 121:1)
Dicenda haec fuerunt ad contundendam insolentiam hominum ex fortuna pendentium vindicandumque ius beneficii dandi servis, ut filiis quoque vindicaretur.
(세네카, 행복론, Liber III 125:1)
non est pro- futura talis scientia, est tamen quae nos speciosa rerum vanitate detineat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 76:5)
Non enim solidis causis innituntur, sed eadem qua oriuntur vanitate turbantur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 104:2)
aliquid enim a nobis natura exigit, plus vanitate contrahitur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 111:5)
Tanta est tamen animorum dissolutio et vanitas, ut quidam nihil acerbius putent.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 19:4)
Non ex firmo mansuroque oritur, sed ventosa et inanis est tantumque abest a magnitudine animi, quantum a fortitudine audacia, a fiducia insolentia, ab austeritate tristitia, a severi- tate crudelitas.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 125:4)
adsurgit, si laudatur et in spem sui bonam adducitur, sed eadem ista insolentiam et iracundiam generant;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 109:2)
offendet te superbus contemptu, dicax contumelia, petulans iniuria, lividus malignitate, pugnax contentione, ventosus et mendax vanitate;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 50:3)
Proximum ab his erit, ne aut in supervacuis aut ex supervacuo laboremus, id est, ne quae aut non possumus consequi concupiscamus, aut adepti vanitatem cupiditatium nostrarum sero post multum pudorem intellegamus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 110:1)
proritat illos alicuius rei species, cuius vanitatem capta mens non coarguit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 114:4)
- in primis insolentiam et nimiam aestimationem sui tumoremque elatum super ceteros et amorem rerum suarum caecum et improvidum, delicias fluentis et ex minimis ac puerilibus causis exsultationem, iam dicacitatem ac superbiam contumeliis gaudentem, desidiam dissolutionemque segnis animi, indormientis sibi.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 50:2)
Denique ut alia dimittantur argumenta, ipsa suasoria insolentiam eius coarguit;
(세네카, Suasoriae, chapter 1 5:7)
toto die a metu armatus, ab avaritia ieiunus, a cupiditate terribilis, a vanitate crudelis non cessat simul furta vel punire vel facere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Ecdicio suo salutem 2:3)
e quibus tamen si rara quosdam venia respexerit, hos venalitas solvit, vanitas illos, nullos misericordia, sed explicandae bestiae tali nec oratorum princeps Marcus Arpinas nec poetarum Publius Mantuanus sufficere possunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pannychio suo salutem 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION