라틴어 문장 검색

pravos denique atque alte haerentes mentis habitus tempestiva et quasi legitima mora corrigat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 11:7)
Prioris generis sunt, fortuna, primum mobile, planetarum orbes, elementum ignis, et hujusmodi commenta, quae a vanis et falsis theoriis ortum habent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 122:4)
caeteris, incredibilis et vana.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 136:4)
Pessima enim res est errorum apotheosis, et pro peste intellectus habenda est, si vanis accedat veneratio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:6)
At pravae demonstrationes, idolorum veluti munitiones quaedam sunt et praesidia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:1)
idem etiam ad philosophiam optime traducitur, ut ex fructibus judicetur et vana habeatur quae sterilis sit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 162:7)
gloriae vanissimae et perditissimae dantes operam, scilicet ut quicquid adhuc inventum et comprehensum non sit, id omnino nec inveniri, nec comprehendi posse in futurum credatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:9)
Eum non aliud quam bene ausum vana contemnere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 235:2)
Sed cum errores fundamentales fuerint, atque ejusmodi, ut homines potius res neglexerint ac praeterierint, quam de illis pravum aut falsum judicium fecerint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 304:3)
In modos enim vanos incurret, aut saltem difficiles et perversos, nec pro corporis natura in quod operatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 23:4)
Ea tamen proculdubio erunt meliora aut praviora pro facultate et robore intellectus qui operatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 186:7)
eo quod digerant ea quae ingrediuntur intellectum, et corrigant pravam complexionem intellectus ipsius, quem omnino necesse est imbui et infici et demum perverti ac distorqueri ab incursibus quotidianis et consuetis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 319:4)
ita vana et tumida perpetuo odimus, et quantum in nobis est profligamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:17)
Ecquis dubitat si e mentibus hominum tollerentur opiniones vanae, spes blandae, aestimationes rerum falsae, imaginationes ad libitum, et id genus alia, quin multorum animi reliquerentur deiecti et marcidi, atrae bilis et languoris pleni, ac sibimetipsis ingrati ac displicentes?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:13)
Patrum unus magna cum severitate poesin appellat vinum daemonum, eo quod phantasiam vanis impleat, licet poesis mendacii tantum umbra sit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION