라틴어 문장 검색

Propius iam fata moveri, Degeneres trepidant animi, peioraque versant, Ad dubios pauci, praesumto robore, casus Spemque metumque ferunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:2)
Thessalicam miseri versant in pectore pugnam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:24)
Pluribus ille notis variatam pingitur alvum, Quam parvis tinctus maculis Thebanus Ophites.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:51)
Piceno quoque venit a cliente Parcae cistula non capax olivae, Et crasso figuli polita caelo Septenaria synthesis Sagunti, Hispanae luteum rotae toreuma, Et lato variata mappa clavo.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLVI4)
Sardonychas, zmaragdos, adamantas, iaspidas uno Versat in articulo Stella, Severe, meus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XI1)
quam quidem subinde aliqua ioco- rum mixtura variare temptavimus, ne caelesti verecun- diae tuae laudes suas, quae facilius te fatigare possint, quam nos satiare, omnis versus ingereret.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, poem pr5)
Non ego praetulerim Babylonos picta superbae Texta, Samiramia quae variantur acu;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXVIII9)
Altera non deerunt tenui versata favilla, Et Velabrensi massa coacta foco, Et quae Picenum senserunt frigus olivae.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LII7)
quod enim nos modo dicimus per praepositionem nomini copulatam sequente verbo, antiqui verso ordine praepositionem detractam nomini iungebant verbo, ita tamen ut esset una pars orationis, et faciebant honestam elocutionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1473)
ipse alibi quoniam fors omnia versat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3773)
sciendum tamen est, licet alia euphoniae causa varientur vel in generibus vel in numeris, 'nactus' tamen et 'passus' 'n' penitus numquam accipere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4803)
nimiae enim fortitudinis est inter hostium tela versari, ut Sallustius Catilina longe a suis inter hostilia cadavera repertus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4884)
versare dolo dolo evertere, et subaudis Troianos;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 621)
visendi frequentativum est 'viso', ut 'verso' 'facesso', licet rarum sit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 631)
non enim turbatus, supra enim ait 'seu versare dolos, seu certae occumbere morti'. inermis quidam supplex accipiunt, ut tendentemque manus Priamum conspexit inermes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 673)

SEARCH

MENU NAVIGATION