라틴어 문장 검색

Fertur autem in carminibus Marcii vatis, cuius duo volumina inlata sunt in senatum, inventum esse ita scriptum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 28:1)
Διόνυσον, ut ipse vates ait, ἀπὸ τοῦ δινεῖσθαι καὶ περιφέρεσθαι, id est quod circumferatur in ambitum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 13:2)
ille vero eiusdem vatis operosior:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 18:4)
— Procul, o procul este profani, Conclamat vates, totoque absistite luco.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 3:3)
Nam quicquid destinatum est dis sacrum vocatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 3:3)
— Ausoniisque olim ditissimus arvis.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 6:5)
Nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret, Hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno?
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 4:3)
Totam rem quanto compendio lingua ditior explicavit?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 2:2)
Quid enim suavius quam duos praecipuos vates audire idem loquentes?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 16:2)
hic oportune in opus suum quae prior vates dixerat transferendo fecit ut sua esse credantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 16:4)
Mirabilior est celeritas consequentis priorem in cursu pedum apud eundem vatem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 4:1)
Item divinus ille vates res vel paulo vel multo ante transactas oportune ad narrationis suae seriem revocat, ut et historicum stilum vitet non per ordinem digerendo quae gesta sunt, nec tamen praeteritorum nobis notitiam subtrahat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 11:1)
Idem vates Ganymedem non ut Iunonis pellicem a Iove raptum sed Iovialium poculorum ministrum in caelum a dis ascitum refert, velut θεοπρεπῶς.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 10:2)
Homerus ingenti spiritu ex perturbatione terrae ipsum Ditem patrem territum prosilire et exclamare quodammodo facit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 13:1)
— Hunc ego Diti Sacrum iussa fero, teque isto corpore solvo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION