라틴어 문장 검색

Commodum est etiam lino cotidie ventrem metiri et, qua conprehendit alvum, notam imponere, posteroque die videre, plenius corpus sit an extenuetur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장40)
Ergo si inflatio et ex ea dolor creber est, utilis cotidianus aut altero quoque die post cibum vomitus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장47)
Sed in hac frictione a ventre abstinendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장54)
ferramentisque candentibus pluribus locis venter exulcerandus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장56)
sed diu post has inflationes abstinendum est ab omnibus inflantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장59)
Ubi mane experrectus est, corpus eius leviter ex oleo vetere, cum capite, excepto ventre, permulceatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장30)
iterum vehementer perfricetur, sic ut neque venter neque caput contingatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장37)
Si purgatio fit, post eam triduo primo modice cibum oportet adsumere ex media materia, et vinum bibere Graecum salsum, ut resolutio ventris maneat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장14)
— Protinus ergo inter initia sanguis per biduum mitti debet, aut nigro veratro venter solvi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 25장11)
Ipsa autem ilia inter coxas et pubem imo ventre posita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장66)
Neque id satis est, sed lacte venter quoque solvendus est, liquanda alvus, interdum etiam ducenda;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장11)
Nam modo ingens calor, modo inflatio hunc, modo inflammatio, modo exulcerato adficit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장3)
Si inflatio est, prosunt admotae cucurbitulae neque incidire cutem necesse est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장9)
cibis deinde calidis neque inflantibus, eodemque modo calidis potionibus, primo aquae, post, ubi resedit inflatio, vini austeri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장18)
Ubi inveteravit malum, venter et crura pedesque intumescunt, pectus atque umeri circaque iugulum utrumque extenuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION