라틴어 문장 검색

"iam iam sursum respicit et deam spirat mulier, quae voces ancillas habet et ventis ipsis imperitat."
(아풀레이우스, 변신, 5권73)
"Iugum sororium consponsae factionis, ne pallentibus quidem visis, recta de navibus scopulum petunt illum praecipiti cum velocitate, nec venti ferentis oppertae praesentiam, licentiosa cum temeritate prosiliunt in altum."
(아풀레이우스, 변신, 5권112)
"Sic inflammatae, parentibus fastidienter appellatis et nocte turbata vigiliis, perditae matutino scopulum pervolant et inde solito venti praesidio vehementer devolant, lacrimisque pressura palpebrarum coactis, hoc astu puellam appellant:"
(아풀레이우스, 변신, 5권139)
"et ad illum scopulum protinus pergit, et quamvis alio flante vento, caeca spe tamen inhians, Accipe me dicens Cupido, dignam te coniugem et tu, Zephyre, suscipe dominam!"
(아풀레이우스, 변신, 5권213)
"Sed tu et humi reside et panem sordidum petitum esto, deinde nuntiato quid adveneris, susceptoque quod offeretur, rursus remeans canis saevitiam offula reliqua redime, ac deinde, avaro navitae data quam reservaveras stipe transitoque eius fluvio, recolens priora vestigia ad istum caelestium siderum redies chorum."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:152)
"nec offerentis hospitae sedile delicatum vel cibum beatum amplexi sed ante pedes eius residens humilis, cibario pane contenta, Veneriam pertulit legationem, statimque secreto repletam conclusamque pyxidem suscipit, et offulae sequentis fraude caninis latratibus obseratis, residuaque navitae reddita stipe, longe vegetior ab inferis recurrit."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:156)
quam quidem laciniam curiosulus ventus satis amanter nunc lasciviens reflabat, ut dimota pateret flos aetatulae, nunc luxurians aspirabat, ut adhaerens pressule membrorum voluptatem graphice deliniaret.
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:2)
Sic anxius et in pro-ventum prosperiorem attonitus templi matutinas apertiones opperiebar:
(아풀레이우스, 변신, 11권 20:4)
tutusque prosperitate ventorum ferentium Augusti portum celerrime ac dehinc carpento pervolavi, vesperanus quam dies insequebatur Iduum Decemblium sacrosanctam istam civitatem accedo.
(아풀레이우스, 변신, 11권 26:3)
cuius cor non agitur levitatis ventis
(ARCHIPOETA, IV2)
dum ventis exposita corpora latronum
(ARCHIPOETA, IX115)
folio sum similis de quo ludunt venti.
(ARCHIPOETA, X4)
Quae itaque laterna mirabiliter ex lignis et cornibus, ut ante diximus, facta, noctuque candela in eam missa, exterius ut interius tam lucida ardebat, nullis ventorum flaminibus impedita, quia valvam ad ostium illius laternae ex cornibus idem fieri imperaverat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 104 109:6)
Inde ventum est ad illud capitulum:
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 5:8)
Atque ubi ventum est ad tempus disputationis, omissa lectione quam praepara veram, quia necessaria iam non videbatur, de hac ipsa quaestione pauca disserui, nihil nos nec brevius nec verius posse adferre adversus eos qui dicunt:
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 8:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION