라틴어 문장 검색

uti enim organa aeneis lamminis aut corneis ἠχεῖα ad chordarum sonitum claritatem perficiuntur, sic theatrorum per harmonicen ad augendam vocem ratiocinationes ab antiquis sunt constitutae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장24)
Ita hac ratiocinatione vox a scaena uti ab centro profusa se circumagens tactuque feriens singulorum vasorum cava excitaverit auctam claritatem et concentu convenientem sibi consonantiam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장6)
item consonantes sunt, in quibus ab imis auxiliata cum incremento scandens egrediatur ad aures diserta verborum claritate.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 8장5)
sin autem inpedientur ab angustiis aut aliis necessitatibus, tunc erit ut ingenio et acumine de symmetriis detractiones aut adiectiones fiant, uti non dissimiles veris symmetriis perficiantur venustates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장57)
ergo quoniam de venustate decoreque ante est conscriptum, nunc exponemus de firmitate, quemadmodum ea sine vitiis permanentia ad vetustatem conlocentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장31)
namque omnes homines, non solum architecti, quod est bonum, possunt probare, sed inter idiotas et eos hoc est discrimen, quod idiota, nisi factum viderit, non potest scire, quid sit futurum, architectus autem, simul animo constituerit, antequam inceperit, et venustate et usu et decore quale sit futurum, habet definitum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장33)
itaque, quoniam sexto volumine privatorum aedificiorum rationes perscripsi, in hoc, qui septimum tenet numerum, de expolitionibus, quibus rationibus et venustatem et firmitatem habere possint, exponam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말64)
ita pondus cum decurrendo in angustias tubulorum premeret caeli crebritatem, vehementi decursu per fauces frequentiam caeli compressione solidatam extrudens in aerem patentem effusione acuti sonitus expresserat claritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장16)
Quae autem dea ad res omnes veniret Venerem nostri nominaverunt, atque ex ea potius venustas quam Venus ex venustate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 69:4)
Claritas anime sapientia est, census vero claritas corporis est.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 40:2)
Cum autem pulchritudinis duo genera sint, quorum in altero venustas sit, in altero dignitas, venustatem muliebrem ducere debemus, dignitatem virilem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 167:1)
In pulchritudine praefertur venustas colori, et decorus ac gratiosus oris et corporis motus ipsi venustati.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 2:2)
gloria multorum iudiciis constat, claritas bonorum, " Cuius," inquit, " bonum est claritas, id est laus bono a bonis reddita ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 17:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION