라틴어 문장 검색

E quibus sol, cuius magnitudine multis partibus terra superatur, circum eam ipsam volvitur, isque oriens et occidens diem noctemque conficit et modo accedens tum autem recedens binas in singulis annis reversiones ab extremo contrarias facit, quarum in intervallo tum quasi tristitia quadam contrahit terram tum vicissim laetificat ut cum caelo hilarata videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 102:1)
" Hunc circum Arctoe duae feruntur numquam occidentes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 105:2)
Quocirca si mundus globosus est ob eamque causam omnes eius partes undique aequabiles ipsae per se atque inter se continentur, contingere idem terrae necesse est, ut omnibus eius partibus in medium vergentibus (id autem medium infimum in sphaera est) nihil interrumpat quo labefactari possit tanta contentio gravitatis et ponderum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 116:1)
nam si omnibus hominibus, qui ubique sunt quacumque in ora ac parte terrarum ab huiusce terrae quam nos incolimus continuatione distantium, deos consulere censemus ob has causas quas ante diximus, his quoque hominibus consulunt qui has nobiscum terras ab oriente ad occidentem colunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 164:3)
"Quid enim" aiebat, "si hi fratres sunt in numero deorum, num de patre eorum Saturno negari potest, quem volgo maxime colunt ad occidentem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 44:6)
nterea prope iam occidente sole inhorrescit mare, Tenebrae conduplicantur noctisque et nimbum occaecat nigror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 38:9)
' interea prope iam occidente sole inhorrescit mare, tenebrae conduplicantur noctisque et nimbum occaecat nigror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 38:9)
sed tamen perspice quo ista vergant mihique aut scribe aut, quod multo malim, adfer ipse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 6 4:11)
firmos omnino et duces habemus ab occidente et exercitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 10 5:2)
profecto aliquid opis occidenti rei publicae tulissemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 1 1:3)
Romam cum venissem a. d. xiii K. Octobris, absolutum offendi in aedibus tuis tectum, quod supra conclavia non placuerat tibi esse multorum fastigiorum, id nunc honeste vergit in tectum inferioris porticus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 4장 7:5)
quae vero occidente sole, decrepita, eo magis, si etiam solstitiali die.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 93:10)
Sed profecto mors tum aequissimo animo oppetitur, cum suis se laudibus vita occidens consolari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 108:2)
Et quamvis angulus D non detur, tamen anguli D, d ad aequalitatem semper vergent & propius accedent ad invicem quam pro differentia quavis assignata, adeoq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 52:2)
Manifestum est quod corpus, perpetuo accessu vis illius novae impulsum semper in centrum, magis vergeret in hoc centrum, quam si urgeretur vi sola crescente in duplicata ratione distantiae diminutae, adeoq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 61:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION