라틴어 문장 검색

Verisimile est autem id a quoque praetermissum, quod ipse non cognoverat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장2)
Sin totum id ramex obsederit, per plagam demittendus digitus index erit, subiciendusque venis sic, ut paulatim eas protrahat, eaeque adducendae, donec is testiculus par alteri fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장12)
Crassissimum vero in capite os post aurem est, qua capillus, ut verisimile est, ob id ipsum non gignitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장17)
Sin autem nigrities est aut si caries ad alteram quoque partem ossis transit, oportet excidi;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장26)
Si vero etiam torpor accessit, si mens non constat, si nervorum vel resolutio vel distentio secuta est, verisimile est etiam cerebri membranam esse violatam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장4)
ut aliquis hanc esse, etiamsi rima est, existimet eo loco, quo subesse hanc verisimile est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장18)
Sin quod intus inditum est laedit, sicut maxime fit, ubi interior cartilago perfracta est, excitatae nares eadem tantummodo habena continendae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장14)
Sin os fractum est, id quoque digitis in suam sedem reponendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장17)
sin aliter se habebunt, eatenus circumdari fascia debebit, ut inpositum medicamentum contineat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장116)
Sin utraque parte prolapsa est, eadem omnia eadem facienda, sed aequaliter retro maxilla agenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 12장11)
sin lucubrandum est, non post cibum id facere, sed post concoctionem.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 5:4)
Sin autem autumnus quoque aeque siccus isdem aquilonibus perflatur, omnibus quidem mollioribus corporibus, inter quae muliebria esse proposui, secunda ualetudo contingit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 16:1)
ubi prioris febris accessio paene confecit, paremque subsequi uerisimile est neque eam uidentur sustinere aegri uires posse.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 8:6)
Id saepe posse fieri uerisimile est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 14장 2:3)
sin aliter haec erunt, ea potiora, quae supra comprehensa sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION