라틴어 문장 검색

Duas enim esse fistulas instar canalium, easque ab oris faucibus proficisci deorsum, et per earum alteram induci delabique in stomachum esculenta omnia et poculenta, ex eoque ferri in ventriculum, qui Graece appellatur ἡ κάτω κοιλία, atque illic subigi digerique, ac deinde aridiora ex his recrementa in alvum convenire, quod Graece κόλον dicitur, huidiora autem per renes in vesicam trahi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 4:1)
si quis vero avidius hauserit, humor eodem impetu quo trahitur praeterit in vesicam, et sicciori cibo provenit tarda digestio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 12:2)
Vel hoc cogita quia, si stomachus cibum potumque susciperet, superfluus foret vesicae usus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 19:1)
Nam postremo lapides qui de potu in vesica nascuntur cur numquam in ventre coalescunt, cum non nisi ex potu fiant, et nasci in ventre quoque debuerint, si venter esset receptaculum potus?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 21:1)
Arma rigant lacrimis, singultibus oscula rumpunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:34)
Impius ut Magnum nosset puer, illa verenda Regibus hirta coma, et generosa fronte decora Caesaries comprensa manu est, Pharioque veruto, Dum vivunt vultus, atque os in murmura pulsant Singultus animae, dum lumina nuda rigescunt, Suffixum caput est, quo numquam bella iubente Pax fuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:28)
A nostris procul est omnis vesica libellis, Musa nec insano syrmate nostra tumet.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLIX3)
Fortior et tortos servat vesica capillos Et mutat Latias spuma Batava comas.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII10)
aut me Vesicam, contra qui venit, esse putat?
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXII Lanterna de vesica2)
singultantem cum singultu animam efflantem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3311)
tanti autem aderant vesicae et torminum morbi, ut nihil ad eorum magnitudinem posset accedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 125:4)
Exonerata ille vesica aquam poposcit ad manus, digitosque paululum adspersos in capite pueri tersit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 27:9)
nam puer etiam singultibus crebris amabile pectus quassaverat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:9)
Nam illa quoque, quamquam prona atque vergentia, per quasdam obluctantis animae moras crebris quasi singultibus sistunt quod effundunt.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 6:2)
Excipiunt lacrimas sparsi per colla capilli, Oraque singultu concutiente sonant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 96)

SEARCH

MENU NAVIGATION