라틴어 문장 검색

Memento, quoniam in medio laqueorum ambulas et multae veteranae virgines castitatis indubitatam in ipso mortis limine coronam perdidere de manibus.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:11)
Praeponatur ei probae fidei et morum ac pudicitiae virgo veterana, quae illam doceat et adsuescat exemplo ad orationem et psalmos nocte consurgere, mane hymnos canere, tertia, sexta, nona hora quasi bellatricem Christi stare in acie accensaque lucernula reddere sacrificium vespertinum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:15)
Latentibus saxis vadisque durissimis plena sunt omnia, ita ut speculator et ductor in summa mali arbore sedeat et inde regendae et circumflectendae navis dictata praedicat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 3:4)
Etiam muta animalia et ferarum greges ductores sequuntur suos.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 15:2)
post quattuordecim annos probata veteranorum manus gradum retro dedit, quos, etsi nondum fugerant apparuit tamen pudore magis quam virtute resistere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 81:4)
At Octavius Caesar, et aetate et iniuria favorabilis et nominis maiestate quod sibi induerat, revocatis ad arma veteranis, privatus - quis crederet?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM MUTINENSE 4:2)
Alterum bellum concitavit agrorum divisio, quod Caesar veteranis patris pretium militiae persolvebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PERUSINUM 1:1)
Igitur caede perfecta cum veteranos Caesaris, nec inmerito, timerent, statim e curia in Capitolium confugerant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 2:1)
Aulide quo pacto Triviai virginis aram Iphianassai turparunt sanguine foede ductores Danaum delecti, prima virorum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 4:3)
Veteranus, cum die sibi dicto periclitaretur, accessit in publico ad Caesarem, rogavitque ut sibi adesset.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 27:1)
Exclamavit ingenti voce veteranus:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 27:3)
magnorum ductor Achivum, a necessitudine:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 22:3)
Sic fatus, noctis tenebris rapit agmina ductor Impiger, et torto Balearis verbere fundae Ocior, et missa Parthi post terga sagitta;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:45)
quae rura dabuntur, Quae noster veteranus aret?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:30)
sed diro ferri revocantur amore Ductorisque metu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:42)

SEARCH

MENU NAVIGATION