라틴어 문장 검색

Audite verbum hoc, vaccae Basan, quae estis in monte Samariae, quae opprimitis egenos et vexatis pauperes, quae dicitis dominis vestris: " Affer, ut bibamus ".
(불가타 성경, 아모스서, 4장1)
" Misi in vos pestem sicut pestem Aegypti, percussi in gladio iuvenes vestros, captis equis vestris; et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras; sed non redistis ad me ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 4장10)
Ante faciem eius ibit mors, et egredietur pestis post pedes eius.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장5)
Et mentitus est omnia, quaecumque dixit, et abalienavit se a Ionatha et non retribuit ei secundum beneficia, quae sibi tribuerat, et vexabat eum valde.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장53)
et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt; et vexabat civitatem a terra et mari et neminem sinebat ingredi vel egredi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장14)
Et hoc ita defuncto, quartum vexabant similiter torquentes;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장13)
Et deinceps quintum, cum admovissent, vexabant;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장15)
Ille vero nullo modo ab arrogantia cessabat; super hoc autem superbia repletus erat, ignem spirans animo in Iudaeos et praecipiens iter accelerari. Contigit autem, ut et ille caderet de curru, qui ferebatur impetu, et gravi lapsu corruens in omnibus corporis membris vexaretur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장7)
Tu eiusdem uiri ore hanc sapientibus capessendae rei publicae necessariam causam esse monuisti, ne improbis flagitiosisque ciuibus urbium relicta gubernacula pestem bonis ac perniciem ferrent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 1:11)
Quotiens ego Conigastum in imbecilli cuiusque fortunas impetum facientem obuius excepi, quotiens Trigguillam regiae praepositum domus ab incepta, perpetrata iam prorsus iniuria deieci, quotiens miseros quos infinitis calumniis impunita barbarorum semper auaritia uexabat obiecta periculis auctoritate protexi!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:1)
Quae uero pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:21)
Peste soluerit hospitis,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 20:1)
Inde progressus agros oppidaque vexare non destitit.
(카이사르, 아프리카 전기 25:5)
patrum nostrorum memoria omni Gallia vexata, Teutonos Cimbrosque intra suos fines ingredi prohibuerint;
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 4장2)
Illi supplicia cruciatusque Gallorum veriti, quorum agros vexaverant, remanere se apud eum velle dixerunt. His Caesar libertatem concessit.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 15장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION