라틴어 문장 검색

Spartanis potuit robur praestare Lycurgus matribus et sexum leges vicere severae civibus et vetitis ignavo credere muro tutius obiecit nudam Lacedaemona bellis:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:78)
praestringit aena lux oculos, nudique seges Mavortia ferri ingeminat splendore diem.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:51)
brachia nuda nitent;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:17)
viduae, quibus ille maritos abstulit, orbataeque ruunt ad gaudia matres insultantque alacres.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:260)
triviis calcandus spargitur ecce, qui sibi pyramidas, qui non cedentia templis ornatura suos extruxit culmina manes, et qui Sidonio velari credidit ostro, nudus pascit aves.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:267)
veniunt umeros et brachia nudae armataeque manus iaculis et terga sagittis, incomptae pulchraeque tamen;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:118)
qui cum parte dimidia lapides minutos vel nudam glaream receperint, aequentur superiecta terra, quae fuerat effossa.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 10:2)
Potest tamen illa Celsi ratio Numidiae et Aegypto convenire, ubi plerumque arboribus viduum solum frumentis seminatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 25:1)
Haec ubi viduus pecudibus ager.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 7:1)
Magis etiam dotibus tres Apianae commendantur, omnes feraces iugoque et arboribus satis idoneae, generosior tamen una, quae nudis foliis est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 17:1)
Ex his igitur, ut supra diximus, si non ipsa membra genitalia conceptu atque fetu gravida sed tamquam tegmina et umbracula eorum, quae fructibus vidua sunt, legerimus, umbrae scilicet non vindemiae laboraverimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 12:1)
Neque enim est ullum tam viduum solum virgultis ut non aliquos surculos progeneret, tamquam piros silvestres et prunos, vel rubos certe;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 5:3)
Loci porro vitia sunt, quae fere ad internecionem vineta perducunt, macies et sterilitas terrae, salsa vel amara uligo, praeceps et praerupta positio, nimium opaca et soli aversa vallis, harenosus etiam tofus, vel plus iusto ieiunus sabulo, nec minus terreno carens ac nuda glarea, et siqua est proprietas similis quae vitem non alit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 8:3)
nam parum gaudet ulmus in corpus nuda.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 16:4)
Viti novellae pampinarium immitti non oportet, nisi necessario loco natus est, ut viduum ramum maritet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 31:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION