라틴어 문장 검색

qua vafer eludi possit ratione maritus, quaque vigil custos, praeteriturus eram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 128:2)
strata premat genibus, paulum cervice reflexa,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 161:5)
nocte deae Nocti cristatus caeditur ales, quod tepidum vigili provocet ore diem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권254)
intrat, et huc illuc temerarius errat adulter et praefert cautas subsequiturque manus, venerat ad strati captata cubilia lecti et felix prima sorte futurus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권217)
altera tresque super strata celebrantur harena:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권523)
iam color unus inest rebus, tenebrisque teguntur omnia, iam vigiles conticuere canes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권338)
"valeant hominesque gregesque, et valeant vigiles, provida turba, canes."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권513)
subest vigil ignis utrique:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권170)
Iam, Phryx, a nupta quereris, Tithone, relinqui, et vigil Eois Lucifer exit aquis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권308)
Dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusque perspicit, ecce vigil nitido patefecit ab ortu purpureas Aurora fores et plena rosarum atria.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 11:1)
Nam fuit haec quondam niveis argentea pennis ales ut aequaret totas sine labe columbas nec servaturis vigili Capitolia voce cederet anseribus nec amanti flumina cycno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 45:3)
Extenuant vigiles corpus miserabile curae, adducitque cutem macies et in aera sucus corporis omnis abit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 42:21)
Ut stetit illa toro, stratis tunc denique Perseus exsiluit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 4:3)
Quo se cumque acies oculorum flexerat, illic vulgus erat stratum, veluti cum putria motis poma cadunt ramis agitataque ilice glandes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:19)
Cum vero faciem dempto nudaverat aere purpureusque albi stratis insignia pictis terga premebat equi spumantiaque ora regebat, vix sua, vix sanae virgo Niseia compos mentis erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION