라틴어 문장 검색

Haec dicit Dominus: " Super tribus sceleribus Edom et super quattuor verbum non revocabo: eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et violaverit misericordiam eius et tenuerit ultra furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finem,
(불가타 성경, 아모스서, 1장11)
qui contriverint super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinaverint, et filius ac pater eius iverint ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum;
(불가타 성경, 아모스서, 2장7)
et congregabo omnes gentes ad Ierusalem in proelium, et capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur; et egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장2)
Numquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo dolum facit unusquisque nostrum cum fratre suo, violans pactum patrum nostrorum?
(불가타 성경, 말라키서, 2장10)
Et adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장67)
et abierunt ad regem et dixerunt: " Quousque non facis iudicium et vindicabis fratres nostros?
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장22)
et exquirebant et perscrutabantur amicos Iudae et adducebant eos ad Bacchidem, et vindicabat in illos et illudebat.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장26)
Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui et reversi sunt ad ripam Iordanis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장42)
Vindicabo tamen gentem meam et sancta, uxores quoque et natos vestros, quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratia ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장6)
Quoniam quidam pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vindicare regnum, ut restituam illud, sicut erat antea, delectumque feci multitudinis exercitus et feci naves bellicas;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장3)
Si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장21)
Nos vero tempus habentes vindicamus hereditatem patrum nostrorum;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장34)
et de illuminationibus, quae de caelo factae sunt ad eos, qui generose pro Iudaismo fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent et barbaram multitudinem fugarent
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장21)
ne, peccatis nostris in finem devolutis, demum in nos vindicet;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장15)
Nunc si inter mures uideres unum aliquem ius sibi ac potestatem prae ceteris uindicantem, quanto mouereris cachinno!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION