라틴어 문장 검색

"Si licet occultos monitus audire deorum vatibus, ut certe fama licere putat, cum sis officiis, Gradive, virilibus aptus, dic mihi, matronae cur tua festa colant."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권85)
discite nunc, quare Fortunae tura Virili detis eo, calida qui locus umet aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권100)
ut tegat hoc celetque viros, Fortuna Virilis praestat et hoc parvo ture rogata facit, nec pigeat tritum niveo cum lacte papaver sumere et expressis mella liquata favis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권102)
"magna fuit quondam capitis reverentia cani, inque suo pretio ruga senilis erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권32)
templa Patres illic oculos exosa viriles leniter acclini constituere iugo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권84)
hic inter cineres obsceni forma virilis aut fuit aut visa est, sed fuit illa magis, iussa foco captiva sedet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권409)
Quae quamquam comitum turba est stipata suarum, in latus obliquum tamen adstitit oraque retro flexit, et ut vellet promptas habuisse sagittas, quas habuit sic hausit aquas vultumque virilem perfudit, spargensque comas ultricibus undis addidit haec cladis praenuntia verba futurae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 23:1)
Sic hanc, sic alias undis aut montibus ortas luserat hic nymphas, sic coetus ante viriles.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 43:1)
Ergo ubi se liquidas, quo vir descenderat, undas semimarem fecisse videt, mollitaque in illis membra, manus tendens, sed non iam voce virili, Hermaphroditus ait:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 35:1)
Sed abest gratantibus Aeson, iam propior leto fessusque senilibus annis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 12:2)
Constitit adveniens citra limenque foresque et tantum caelo tegitur refugitque viriles contactus statuitque aras de caespite binas, dexteriore Hecates, ast laeva parte Iuventae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:1)
Tum super invergens liquidi carchesia vini alteraque invergens tepidi carchesia lactis verba simul fudit terrenaque numina civit umbrarumque rogat rapta cum coniuge regem, ne properent artus anima fraudare senili.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:4)
Ipse quoque egreditur tardus gravitate senili Aeacus, et quae sit veniendi causa requirit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 42:3)
Inter opus monitusque genae maduere seniles, et patriae tremuere manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 22:6)
Ecce furens contra sua fata bipennifer Arcas "discite, femineis quid tela virilia praestent, o iuvenes, operique meo concedite!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 40:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION