라틴어 문장 검색

Deus amoris, ostende nobis nostrum locum in hoc mundo tamquam instrumenta tui affectus pro cunctis creaturis quae in hac terra sunt, quoniam ne una quidem earum apud te oblivione obruitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 320:4)
Qui credit, fidei donum recipiens, in novam creaturam convertitur, novam naturam, naturam filialem suscipit, in Filio fit filius.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 30:2)
Renovatio fidei per renovationem transit novi sensus sacramentalis vitae hominis et humanae exsistentiae, demonstrans quomodo visibilia et materialia ad mysterium aeterni sese aperiant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 77:9)
Per Baptismum in novam constituimur creaturam et filios adoptivos Dei.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 78:6)
Ceterum hic invenitur etiam axis qui de mundo visibili in invisibilem ducit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 82:7)
latet os Patris illud unde Deus qui visibilem se praestitit olim, tale aliquid formans in sese quale secuta est passio, quae corpus sibi vindicat;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 330)
est invisibilis donum Patris edere natum visibilem, per quem valeat Pater ipse videri, nec solis sanctorum oculis, sed lumine cassis caecorum;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 348)
lumen quod famulans offero, suscipe, tinctum pacifici chrismatis unguine, per Christum genitum, summe Pater, tuum in quo visibilis stat tibi gloria, qui noster Dominus, qui tuus unicus spirat de patrio corde Paraclitum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae44)
fallo, creaturam nisi doctor apostolus omnem subiectam vanis non sponte laboribus orsus periuro ingemuit miserans servire latroni:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1123)
iunior huic iunctus residet collega, sed idem materiam cunctis creaturis aera credens iudicat inde deum, faceret quo cuncta, tulisse, post hos Arcesilas divina mente paratam conicit hanc molem, confectam partibus illis quas atomos vocat ipse leves.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium35)
quinta creaturas superas substantia prodat, quas quidam dixere deos, quia corpora sumant contemplanda homini, paulo post ipsa relinquant inque suam redeant, si qua est tenuissima, formam - sic fieri ut pateat substantia summa creator, sexta tamen supraque nihil, sed cuncta sub ipso.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium42)
Illius enim est ipse cuius et caelum est et omnis creatura.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 2:3)
Et si illic, ubi Dominus per creaturam subditam hominibus loquebatur, tanta prouisione est munditia corporis requisita, ut, qui uerba Dei perciperent, mulieribus mixti non essent:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 9:6)
Eius ergo bonitatis misericordia totius creaturae suae dilatandi subdi etiam in extremitate terrae positarum gentium corda frigida, Sancti Spiritus feruore in sui quoque agnitione mirabiliter est dignata succendere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 1:2)
Qui postmodum in corpore restitutus, omni uitae suae tempore signum incendii, quod in anima pertulit, uisibile cunctis in humero maxillaque portauit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 2:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION