라틴어 문장 검색

Quemadmodum stomachus morbo vitiatus et colligens bilem, quoscumque accepit cibos, mutat et omne alimentum in causam doloris trahit, ita animus scaevus, quidquid illi commiseris, id onus suum et perniciem et occasionem miseriae facit.
(세네카, 행복론, Liber V 71:1)
Simile tu putas esse, utrum cures, ut incorruptum et a fraude advehentium et a neglegentia frumentum transfundatur in horrea, ne concepto umore vitietur et concalescat, ut ad mensuram pondusque respondeat, an ad haec sacra et sublimia accedas sciturus, quae materia sit dei, quae voluptas, quae condicio, quae forma;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 116:2)
Ille non saluti consuluit domini quem uidebat insanabili morbo tabescere, sed tormenta eius extendit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.29)
Melior condicio uitiatarum quam uirginis est:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens qui servo filiam iunxit.16)
Minus est ergo quod uitiauit quam quod negauit?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, mutanda optio aptore convicto.15)
Vitiata uitiatoris aut mortem aut indotatas nuptias petat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.1)
si nupta es, habes quod optes, si uitiata, quod imperes.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.55)
Hic Virginios et quicumque uitiatas filias uel clauserunt uel occiderunt.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Cimon ingratus Calliae.42)
Incipite, famulae Ditis, ardentem citae concutite pinum et agmen horrendum anguibus Megaera ducat atque luctifica manu vastam rogo flagrante corripiat trabem, hoc agite, poenas petite vitiatae Stygis.
(세네카, Hercules Furens 1:49)
non ubi impellit Rhodanus profundum, aut ubi in rivos nivibus solutis sole iam forti medioque vere tabuit Haemus.
(세네카, 메데아 10:12)
Hypsipyle nullos post illos sensit amores, ut semel Haemonio tabuit hospitio.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 158)
gaudet me vacuo solam tabescere lecto?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 615)
illa quidem interea fama tabescet inani, haec tua ne virtus fiat amara tibi, neve tua Medae laetentur caede sagittae, ferreus armato neu cataphractus equo, neve aliquid de te flendum referatur in urna:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 125)
"plus gladio secura fui cum turbine iuncto me Rutulus, Veiens pariterque Auruncus et Aequus, Hernicus et Volscus premerent, sat magna videbar et tibi dum rumpit vitiatum femina ferro corpus et ad castum remeas, pudor erute, vulnus."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 29)
remissio non vitians, correptio non cruentans, et severitas eius temperamenti, quae non sit taetra sed tetrica.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION