라틴어 문장 검색

Atque cum perturbationes animi miseriam, sedationes autem vitam efficiant beatam, duplexque ratio perturbationis sit, quod aegritudo et metus in malis opinatis, in bonorum autem errore laetitia gestiens libidoque versetur, quae omnia cum consilio et ratione pugnent, his tu tam gravibus concitationibus tamque ipsis inter se dissentientibus atque distractis quem vacuum solutum liberum videris, hunc dubitabis beatum dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 43:1)
Ibi dum ramosa mirans laudat cornua Crurumque nimiam tenuitatem vituperat, Venantum subito vocibus conterritus Per campum fugere coepit et cursu levi Canes elusit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Cervus ad fontem.3)
Hoc illis dictum est, qui stultitia nauseant Et ut putentur sapere caelum vituperant.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.9)
Haec est adhuc sententia mea, quam mutabo si dissenseris tu;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 24:1)
sed plane cur dissentias explices rogo.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 24:2)
Num corrupi te, qui tibi si mihi accederes brevis epistulae necessitatem, si dissentires longissimae imposui?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 25:3)
superest alterutra ex parte iudicium tuum, in quo mihi aeque iucunda erit simplicitas dissentientis quam comprobantis auctoritas.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 9:2)
Neque enim ii sumus quos vituperare ne inimici quidem possint, nisi ut simul laudent.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 12 4:2)
singulos enim integra re dissentire fas esse, peracta quod pluribus placuisset cunctis tuendum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 4:1)
Exigebam ergo ut qui capitali supplicio afficiendos putabant, discederent a relegante, nec interim contra absolventes mox dissensuri congregarentur, quia parvolum referret an idem displiceret, quibus non idem placuisset.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 14:2)
nonne videtur ipsa lex eos qui dissentiunt in contrariam partem vocare cogere impellere?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 20:5)
Nisi dicente sententiam eo qui relegat, illi qui puniunt capite initio statim in alia discedant, frustra postea dissentient ab eo cui paulo ante consenserint.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 23:2)
Haec ego tecum quae cotidie mecum, ut desinam mecum, si dissenties tu;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 3 3:1)
quamquam non dissenties, ut qui semper clarum aliquid et immortale meditere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 3 3:2)
dissensere deae, quarum Polyhymnia coepit prima;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권5)

SEARCH

MENU NAVIGATION