라틴어 문장 검색

procul ecce canoro demigrant Helicone deae quatiuntque novena lampade solemnem thalamis coeuntibus ignem et de Pieriis vocalem fontibus undam, quas inter vultu petulans Elegea propinquat celsior adsueto divasque hortatur et ambit alternum fultura pedem decimamque videri se cupit et medias fallit permixta sorores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam3)
ipsi, quos penes est honor canendi, vocalis citharae repertor Arcas et tu Bassaridum rotator Euhan et Paean et Hyantiae sorores, laetae purpureas novate vittas, crinem comite, candidamque vestem perfundant hederae recentiores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam2)
ast ego, devictis dederim quae busta Pelasgis quaeve laboratas claudat mihi pagina Thebas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri42)
Me quoque vocales lucos Boeotaque tempe pulsantem, cum stirpe tua descendere dixi, admisere deae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum67)
neque enim verbis solemnibus ulla incipiam nunc Castaliae vocalibus undis invisus Phoeboque gravis, quae vestra, sorores, orgia, Pieriae, quas incestavimus aras?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum2)
tergo videt huius inanem impexis utrimque iubis horrere leonem, illius in speciem, quem per Teumesia tempe Amphitryoniades fractum iuvenalibus annis ante Cleonaei vestitus proelia monstri, terribiles contra saetis ac dente recurvo Tydea per latos umeros ambire laborant exuviae, Calydonis honos, stupet omine tanto defixus senior, divina oracula Phoebi agnoscens monitusque datos vocalibus antris, obtutu gelida ora premit, laetusque per artus horror iit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권165)
Tunc magis tragoedi audiendi, magis scilicet vocales in sua propria calamitate;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 2:2)
Numquid reuerentissimum patrem nostrum Columbam et successores eius uiros Deo dilectos, qui eodem modo pascha fecerunt, diuinis paginis contraria sapuisse uel egisse credendum est?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 5:4)
nunc te uocales impellere pollice chordas, nunc precor ad laudes flectere uerba meas.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 54)
et simulacra deum lacrimas fudisse tepentes fataque uocales praemonuisse boues.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 537)
paginas in annalibus magistratuumque fastis percurrere licet consulum dictatorumque quorum nec virtutis nec fortunae ullo die populum Romanum paenituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 266:2)
hac ratione duplicatio grammicis rationibus ab Platone, uti schema subscriptum est in ima pagina, explicata est.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말17)
nam et vocales coeunt, et consonantium quaedam insequente vocali dissimulantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 181:1)
atque RV quidem toti sic scripti sunt, G vero in prima tantum pagina hac scribendi ratione utitur, turn in paginis 1v-4v (atque bis etiam in 5v) non iam novo versu sed maiore tantum intervalla novam particulam indicat, deinde etiam haec intervallo omittit et maiores tantum litteras retinet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말178)

SEARCH

MENU NAVIGATION