라틴어 문장 검색

Si me, Disarius inquit, aliquis ex plebe inperitorum de hac quaestione consuluisset, quia plebeia ingenia magis exemplis quam ratione capiuntur, ammonuisse illum contentus forem institutionis pecudum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 4:1)
Ait enim pecudes simplici uti cibo, et ideo expugnari difficilius earum quam hominum sanitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 6:2)
Dein quis potest in animum inducere, simul atque oculos verteris incurrere imagines caeli maris litoris prati navium pecudum et innumerabilium praeterea rerum quas uno oculorum iactu videmus, cum sit pupula quae visu pollet oppido parva?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 11:1)
Quaero igitur cur noxam, quam pecudibus occisis solis radii non dederunt, lunare lumen effecerit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 16:4)
Pecudum autem putredo nihil aliud est nisi cum defluxio quaedam latens soliditatem carnis in humorem resolvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 17:3)
Pari ergo ratione infixum corpori pecudis lunari repugnat humori.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 34:3)
tunc pecudum faciles humana ad murmura linguae, Monstrosique hominum partus numeroque modoque Membrorum, matremque suus conterruit infans:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:22)
rituque ferarum Distentas siccant pecudes, et lacte negato, Sordidus exhausto sorbetur ab ubere sanguis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:34)
Nondum surgentibus altam In segetem culmis, cernit miserabile vulgus In pecudum cecidisse cibos, et carpere dumos, Et foliis spoliare nemus, letumque minantes Vellere ab ignotis dubias radicibus herbas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:50)
Puella senibus dulcior mihi cycnis, Agna Galaesi mollior Phalantini, Concha Lucrini delicatior stagni, Cui nec lapillos praeferas Erythraeos, Nec modo politum pecudis Indicae dentem Nivesque primas liliumque non tactum;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII1)
Terga premit pecudis geminis Amor aureus alis, Palladius tenero lotos ab ore sonat:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, L11)
Sidera si possent pecudesque feraeque mereri, Hic aries astris, hic leo dignus erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXI5)
Lascivum pecus et viridi non utile Baccho Det poenas;
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XXXIX Haedus1)
pecudes pro omnibus posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7433)
aut certe ad similitudinem, ut inferis nigras pecudes, superis albas immolent, item tempestati atras, candidas serenitati.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1184)

SEARCH

MENU NAVIGATION