라틴어 문장 검색

motam certe sede sua parvi molimenti adminiculis sequentis modo accepimus levem ac facilem tralatu fuisse, integramque in Aventinum, aeternam sedem suam quo vota Romani dictatoris vocaverant, perlatam, ubi templum ei postea idem qui voverat Camillus dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 257:2)
senatus in quadriduum, quot dierum nullo ante bello, supplicationes decernit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 262:2)
cui se decimam vovisse praedae partem cum diceret Camillus, pontifices solvendum religione populum censerent, haud facile inibatur ratio iubendi referre praedam populum, ut ex ea pars debita in sacrum secerneretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 267:2)
hi consules magnos ludos fecere, quos M. Furius dictator voverat Veienti bello.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 353:2)
creatus Q. Servilius Ahala T. Quinctium magistrum equitum dixit et ex auctoritate patrum, si prospere id bellum evenisset, ludos magnos vovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 102:2)
ludi votivi, quos M. Furius dictator voverat, facti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 156:2)
dictator tamen, quia et ultro bellum intulerant et sine detractatione se certamini offerebant, deorum quoque opes adhibendas ratus inter ipsam dimicationem aedem Iunoni Monetae vovit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 290:1)
qui sese devoverit, Volcano arma sive cui alii divo vovere volet ius est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 148:2)
quam conveniens esse, propter Q. Fabium civitatem in laetitia victoria supplicationibus ac gratulationibus esse, eum propter quem deum delubra pateant, arae sacrificiis fument, honore donis cumulentur, nudatum virgis lacerari in conspectu populi Romani, intuentem Capitolium atque arcem deosque ab se duobus proeliis haud frustra advocatos!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 478:1)
eodem anno aedes Salutis a C. Iunio Bubulco censore locata est, quam consul bello Samnitium voverat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 638:1)
cum M. Titinio magistro equitum profectus primo congressu Aequos subegit, ac die octavo triumphans in urbem cum redisset, aedem Salutis, quam consul voverat censor locaverat, dictator dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 10:1)
Bellona, si hodie nobis victoriam duis, ast ego tibi templum voveo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 257:2)
itaque et supplicationes ob rem bene gestam consulis nomine decernunt et iustitium remittitur quod fuerat dies duodeviginti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 286:1)
supplicatioque perlaeta fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 286:2)
eo anno prodigia multa fuerunt, quorum averruncandorum causa supplicationes in biduum senatus decrevit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 308:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION