라틴어 문장 검색

ceterum inde primum initium mirandi Graecarum artium opera licentiaeque huius sacra profanaque omnia vulgo spoliandi factum est, quae postremo in Romanos deos, templum id ipsum primum quod a Marcello eximie ornatum est, vertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 595:1)
nam qui hastis sagittisque et rara lanceis facta vulnera vidissent, cum Graecis Illyriisque pugnare adsueti, postquam gladio Hispaniensi detruncata corpora, bracchiis cum humero abscisis, aut tota cervice desecta divisa a corpore capita patentiaque viscera et foeditatem aliam vulnerum viderunt, adversus quae tela quosque viros pugnandum foret, pavidi vulgo cernebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 388:1)
vulgo credebant de industria rem in serum tractam, ne tempus dari posset Achaeis Aetolisque ad respondendum, et eam opinionem ipse adfirmavit, petendo ut summotis aliis, ne tempus altercando tereretur et aliqui finis rei imponi posset, cum ipso imperatore Romano liceret sibi colloqui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 455:1)
nunc vulgo alienos viros rogant et, quod maius est, legem et suffragia rogant et a quibusdam impetrant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 52:1)
huius atrocitas facinoris novam velut flammam regis invidiae adiecit, ut vulgo ipsum liberosque ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 44:1)
intestinis externisque praeterea multis caedibus infamem nec ullo commendabilem merito praeferebant vulgo civitates tam pio erga propinquos, tam iusto in cives, tam munifico erga omnes homines regi, seu fama et maiestate Macedonum regum praeoccupati ad spernendam originem novi regni, seu mutationis rerum cupidi, seu quia omnia non obiecta esse Romanis volebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 45:1)
non sum nescius ab eadem neglegentia qua nihil deos portendere vulgo nunc credant, neque nuntiari admodum ulla prodigia in publicum neque in annales referri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 142:1)
nam nunc quidem, quod vulgo fieri, hoc praecipue bello, animadverti, nemo tam famae contemptor est cuius non debilitari animus possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 262:1)
vulgo dictum ipsius ferebant et convivium instruere et ludos parare eiusdem esse, qui vincere bello sciret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 392:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION