라틴어 문장 검색

Ex hujusmodi observationibus per constructiones figurarum & computationes (posito quod stellarum A & B distantia esset 2 gr.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 25:1)
Adsunt aptae crebraeque sententiae, gravis et decora constructio, sonantia verba et antiqua.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 2:2)
Praeterea multo magis, ut vulgo dicitur, viva vox afficit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 9:5)
postremo alia verba alius sonus alia constructio.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 10:3)
Oneravi te tot pariter missis voluminibus, sed oneravi primum quia exegeras, deinde quia scripseras tam graciles istic vindemias esse, ut plane scirem tibi vacaturum, quod vulgo dicitur, librum legere.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 15 1:1)
Falsum est nimirum quod creditur vulgo, testamenta hominum speculum esse morum, cum Domitius Tullus longe melior apparuerit morte quam vita.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 1:1)
ideo forsitan Nicaeenses maiore animo constructionem eius aggressi sunt:
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 40 2:2)
nos ea vix avidam vulgo captata per aurem scripsimus, atque oculi fama fuere mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 412)
Quaedam etiam pecuniae sunt destinatae ad genera productionis et vectionis quae minorem insumunt energiam et minorem postulant quantitatem materiae primae, sicut etiam ad rationes constructionis vel restitutionis aedificiorum, aptiore efficacitate energetica praeditorum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 37:7)
In urbibus multa transeunt vehicula quibus una vel duae personae utuntur, quam ob rem commeatus urbanus increscit, contaminatio augetur, magna energiae non renovabilis vis insumitur et necessaria fit constructio aliarum viarum et autoraedarum stationum, quae urbanae structurae damnum inferunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 199:2)
Verum illud verbum est, vulgo quod dici solet, Omnes sibi malle melius esse quam alteri.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 547)
aut illud falsum est, quod vulgo audio Dici, diem adimere aegritudinem hominibus:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 114)
ea coacta ingratiis Postilla coepit victum vulgo quaerere.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 165)
tertium est illud vitium barbarismi, cuius exempla vulgo sunt plurima, sibi etiam quisque fingere potest, ut verbo, cui libebit, adiiciat litteram syllabamve vel detrahat, aut aliam pro alia aut eandem alio quam rectum est loco ponat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 158:1)
nam, ut transeam, quemadmodum vulgo imperiti loquantur, tota saepe theatra et omnem circi turbam exclamasse barbare scimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 265:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION