라틴어 문장 검색

Quod audientes et novercali vultu eum respicientes quidam eum detruncareproposuerunt, minus vero improbi donec sententiam regis audirent, parcereei decreverunt.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 199:10)
Ad quem philosophus servata vultus dignitate leniter inquit:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 199:15)
Inde mei vultus corrosit terra nitorem, Quaeque fuit formae gloria magna iacet.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 226:7)
propter quod etiam ipse Perseus hoc caput averso vultu abscisum tenet.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 16:2)
Vidisti meretricem, captus es vultu ejus, et forma decoram putasti:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:10)
Denique sexto ordine demonstrabitur iis, quod vultus earum sicut sol incipiat refulgere, et stellarum luminibus comparari;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:16)
Septimus vero ordo is erit, ut exsultent cum fiducia, et sine ulla cunctatione confidant, et sine trepidatione laetentur, festinantes vultum ejus videre, cui sedulae servitutis obsequia detulerunt:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:18)
Quis enim, inquit, videbit vultum meum, et vivet (Exod.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 3:11)
si creatura creaturam sine fraude atque offensione sui non potest intueri, quomodo potest sine periculo sui vibrantem cernere vultum creatoris aeterni, corporis hujus opertus exuviis?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 3:15)
Quam gaudeo cum aliquos mites ac sapientes diu vivere video, cum virgines castas, viduas graves aspicio longaevas, velut quamdam incanam Ecclesiae curiam quae praetendat ipso quodam vultu et specie gravitatis quod revereantur, quod imitentur, quo ad omnem morum gratiam colorentur!
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:9)
Inde custodia, inde etiam pulchritudo toti corpori acquiritur, quae primum in vultu vernat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 3:12)
Quam deformes sunt vultus caecorum!
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 4:2)
Et quid mirum si vultus hominis absque oculis deformis est, quando ipsum coelum sine sole non habet suum decorem?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 4:3)
quas si quis truncaverit, toti vultui infert deformitatem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 5:2)
quemadmodum pecudis magis facies, quam vultus hominis aestimatur?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION