라틴어 문장 검색

Huius autem rei causa continere aeger sub ueste satis multa manus debet, eademque crura pedesque contegere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 9:1)
eaque, si magnae febres fuerint, quam tenuissima esse debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 10:2)
At potio esse debet magis liberalis, et ante cibum et post hunc et cum hoc ultra quam sitis coget.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 14:5)
Vbi ad cibum uentum est, dari debet is ualens, frigidus, siccus, simplex, qui quam minime corrumpi possit, panis tostus, caro assa, uinum austerum uel certe subausterum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 17:2)
Et ex toto non sic pueri ut uiri curari debent.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 2:3)
Cum iam uenter et praecordia ultra modum repleta satisque refrigerata sunt, uomere debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 6:2)
Si quis autem in huiusmodi febre leuiter tussit, is neque uehementi siti conflictatur, neque bibere aquam frigidam debet, sed eo modo curandus est, quo in ceteris febribus praecipitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 7:2)
Ac nisi magnopere res aliqua prohibet, inter initia sanguis mitti debet, tum dari cibus, qui neque incitet febrem, et tamen longum eius spatium sustineat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 8장 2:3)
In hoc casu medici cura esse debet, ut morbum mutet:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 1:2)
At si scabra non est sed arida, ubi penicillo detersa est, ungi rosa debet, cui cerae paulum sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 4:3)
si uero inbecillitas urgebit, et post febrem uinum et medio die paulum cibi debebit adsumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 14장 3:4)
Sed cum haec tarde admodum finiatur nisi primis diebus discussa est, diligentius ab initio praecipiendum est, quid in ea fieri debeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 1:2)
Igitur si cui cum horrore febris accessit eaque desiit, eodem die et postero tertioque continere se debebit, et aquam tantummodo calidam primo die post febrem sumere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 1:3)
Quo minus etiam probari curatio Heraclidis Tarentini debet, qui primis diebus ducendam aluum, deinde abstinendum in septimum diem dixit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 3:2)
Itaque hoc quoque auxilium debuit praeterire.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION