라틴어 문장 검색

nulla est quaestio cuius conclusio potest ostendi per rationem, quam philosophus non debeat disputare et determinare, quantum per rationem est possibile, ut declaratum est;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 60:2)
quia qui hoc demonstraret, deberet demonstrare formam voluntatis divinae.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 60:4)
Et, quia multa sunt de talibus quae fides ponit, quae per rationem humanam investigari non possunt, ideo ubi deficit ratio, ibi suppleat fides, quae confiteri debet potentiam divinam esse super cognitionem humanam.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 61:6)
omne novum est in tempore, quoniam novum in aliqua duratione debet fieri in aliqua parte eius, quoniam si esset simul cum qualibet parte durationis illius, non esset novum in illa duratione, et sola duratio quae partes habet, tempus est, dico ad hoc quod aliquid potest dici novum duobus modis:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 76:3)
Unde illa ratio sexta innititur principiis naturalibus, et dictum est superius quod qui ponit mundum esse factum novum, dimittere debet causas naturales et quaerere causam superiorem.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 77:9)
Summum bonum quod est homini possibile debetur sibi secundum optimam suam virtutem.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 1:4)
Ergo summum bonum quod est homini possibile debetur sibi secundum intellectum.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 1:8)
Et idea dolere debent homines qui tantum delectationibus sensibilibus detinentur quod bona intellectualia omittunt, quia suum summum bonum numquam attingunt;
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 1:9)
Quos quoniam fortuna in nostram detulit potestatem, si, id quod facere debetis, rem publicam cum optimo quoque defendetis, certum est vobis vitam et pecuniam donare.
(카이사르, 아프리카 전기 44:8)
Elige ex tuis cohortem unam quam putas esse firmissimam, et constitue contra me;
(카이사르, 아프리카 전기 45:6)
Tunc ex virtute nostra intelleges, quid ex tuis copiis sperare debeas.'
(카이사르, 아프리카 전기 45:8)
Cui subsidium nemo tulit, sive quod in ipso satis praesidi pro virtute ac felicitate eius putarent esse, sive quod ipsi sibi timebant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 25:8)
Postero die castellum, quod rex in proximo vico non longe a suis castris munierat bracchiisque cum opere castrorum coniunxerat vici obtinendi causa, Caesar aggressus omnibus copiis expugnat, non quo id minore numero militum consequi difficile factu putaret, sed ut ab ea victoria perterritis Alexandrinis protinus castra regis oppugnaret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 30:4)
Cappadocia se decessisse, Armeniam minorem recepisse, quam paterno nomme iure obtinere deberet.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 35:2)
Qua cognita re Pharnaces victoriae loco ducebat, si trahere tempus posset, cum discedendum Domitio celeriter putaret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 38:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION