라틴어 문장 검색

Quocirca probe conscii esse debemus in demutato climatis statu variatas responsalitates dari atque, quemadmodum Foederatarum Civitatum Americae Septentrionalis Episcopi edixerunt, oportere “potissimum de pauperum, debilium, iniuriae obnoxiorum necessitatibus agere, disputatione inducta, in qua potentiora negotia dominantur”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 67:6)
Sic Germaniae Episcopi declaraverunt aliis de creaturis “dici posse eas prius esse quam esse utiles”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 90:4)
Episcopi Canadienses probe edixerunt nullam creaturam extra hanc Dei manifestationem esse:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 108:2)
Iaponienses Episcopi sua pro parte, quaedam permoventia pronuntiaverunt:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 108:5)
88. Brasilienses Episcopi planius exposuerunt omnem naturam, praeter quam quod Deum manifestat, locum esse eius praesentiae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 118:1)
Ex quo id re similiter consequitur quod Paraguaiani Episcopi edixerunt:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 126:2)
Idcirco Novae Zelandiae Episcopi quaesiverunt quid significaret mandatum “non occides”, cum “vicenae centesimae orbis populorum ita absumerent opes, ut pauperibus Nationibus futurisque generationibus victui necessaria abriperent”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 127:4)
Quod ad novissima tempora nos proicit, cum Filius omnia Patri tradet, “ut sit Deus omnia in omnibus” (1Cor 15,28).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 133:4)
Libertas eius infirmatur cum ad caecas vires rationis expertes, proximas necessitates, immodicum sui amorem, feritatem se tradit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 141:6)
Vita fit se tradere circumstantiis pendentibus a technica, quae consideratur veluti primum subsidium ad exsistentiam interpretandam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 147:7)
Episcopi Lusitaniae ad sumendum hoc iustitiae onus sunt adhortati:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 207:7)
Certum est communes esse responsalitates, sed distinctas, eo quod, ut Episcopi Boliviani aiunt, “Nationes quae ex altioris gradus inducta industria utilitatem perceperunt, per magnam gasii saepti emissi quantitatem, maiorem habent responsalitatem ad quaestiones ex parte solvendas, quas induxerunt”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 221:6)
189. Res politica oeconomiae non est subdenda, quae technocratiae imperanti et specimina efficientiae demonstranti se tradere non debet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 243:1)
Australiae Episcopi noverunt expromere conversionem in verbis reconciliationis cum creato:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 278:3)
226. De cordis more loquimur, quod omnia cum serena attentione vivit, quod valet plene adesse coram quopiam, haud cogitans de iis quae post sequentur, quod se tradit cuique momento tamquam dono divino plene vivendo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 287:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION