라틴어 문장 검색

Fac igitur, quod moneo, quod precor, ut primum matri, dehinc, si id fieri non potest, saltim fratri reconcilieris.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:1)
Non solum ipsa credidit et post sex viros unum invenit dominum Messiamque cognoscit ad fontem, quem in templo Iudaeorum populus ignorabat, sed auctor fit multorum salutis et apostolis ementibus cibos esurientem reficit lassumque sustentat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:11)
sed quae nunc populi fiunt victoris in urbe, non faciunt illi quos vicimus, et tamen unus Armenius Zalaces cunctis narratur ephebis mollior ardenti sese indulsisse tribuno.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II87)
sed olim prodigio par est in nobilitate senectus, unde fit ut malim fraterculus esse gigantis.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV41)
quadringenta tibi si quis deus aut similis dis et melior fatis donaret homuncio, quantus, ex nihilo, quantus fieres Virronis amicus!
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V65)
o nummi, vobis hunc praestat honorem, vos estis fratres, dominus tamen et domini rex si vis tu fieri, nullus tibi parvolus aula luserit Aeneas nec filia dulcior illo;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V68)
multa Pudicitiae veteris vestigia forsan aut aliqua exstiterint et sub Iove, set Iove nondum barbato, nondum Graecis iurare paratis per caput alterius, cum furem nemo timeret caulibus et pomis, et aperto viveret horto.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI3)
quid fieri non posse putes, si iungitur ulla Vrsidio?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI15)
Echion aut Glaphyrus fiat pater Ambrosiusque choraules.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI37)
tres rugae subeant et se cutis arida laxet, fiant obscuri dentes oculique minores:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI69)
sic crescit numerus, sic fiunt octo mariti quinque per autumnos, titulo res digna sepulchri.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI120)
quale decus, rerum si coniugis auctio fiat, balteus et manicae et cristae crurisque sinistri dimidium tegimen!
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI132)
haec eadem novit quid toto fiat in orbe, quid Seres, quid Thraces agant, secreta novercae et pueri, quis amet, quis diripiatur adulter;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI214)
solus enim tristes hac tempestate Camenas respexit, cum iam celebres notique poetae balneolum Gabiis, Romae conducere furnos temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent praecones fieri, cum desertis Aganippes vallibus esuriens migraret in atria Clio;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII2)
curandum in primis ne magna iniuria fiat fortibus et miseris, tollas licet omne quod usquam est auri atque argenti:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII51)

SEARCH

MENU NAVIGATION