라틴어 문장 검색

tum mihi difficile est, quam sit bene, dicere, quamque candida iudiciis illa sit hora meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 517)
cernere iam videor rumpi paene atria turba, et populum laedi deficiente loco, templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri, et fieri faciles in tua vota deos, colla boves niveos certae praebere securi, quos aluit campis herba Falisca suis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 411)
scilicet eiusdem est, quamvis pugnare videntur, supplicibus facilem, sontibus esse trucem, cum tibi suscepta est legis vindicta severae, verba velut tinctu singula virus habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 618)
talis apud Troiam Danais pro navibus Aiax dicitur Hectoreas sustinuisse faces, ut propius ventum est admotaque dextera dextrae, resque fero potuit comminus ense geri, dicere difficile est quid Mars tuus egerit illic, quotque neci dederis quosque quibusque modis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 714)
dixerat et voltu, si plura requirere vellem, difficilem mihi se non fore fassus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권73)
intactae fueratis aves, solacia ruris, adsuetum silvis innocuumque genus, quae facitis nidos et plumis ova fovetis et facili dulces editis ore modos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권248)
ipse ego vos habui faciles in amore ministros, cum lusit numeris prima iuventa suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권5)
nimium faciles, qui tristia crimina caedis fluminea tolli posse putatis aqua!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권26)
dedit haec tibi nomina lucus, aut quia principium tu, dea, lucis habes, parce, precor, gravidis, facilis Lucina, puellis maturumque utero molliter aufer onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권290)
tarda venit dictis difficilisque fides.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권215)
Mamurius (morum fabraene exactior artis, difficile est ulli dicere) clausit opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권238)
illic et cantant, quicquid didicere theatris, et iactant faciles ad sua verba manus et ducunt posito duras cratere choreas, cultaque diffusis saltat amica comis, cum redeunt, titubant et sunt spectacula volgi, et fortunatos obvia turba vocat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권350)
turba quidem cur hos celebret meretricia ludos, non ex difficili causa petita subest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권214)
"o nimium faciles, o toto pectore captae!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권328)
Heu quam difficile est crimen non prodere vultu!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 36:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION