라틴어 문장 검색

iniurias vero ut vulnera, alia armis, alia pectori infixa, non deiectus, ne motus quidem gradu sustineat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 101:6)
quorum aliqua in illis quoque exstant vestigia, ceterum humanorum pectorum propria bona malaque sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 21:3)
Ira, ut diximus, avida poenae est, cuius cupidinem inesse pacatissimo hominis pectori minime secundum eius naturam est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 31:2)
isto modo dic et phrenesin atque insaniam viribus neces- sariam, quia saepe validiores furor reddit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 80:4)
O quam sollers est iracundia ad fingendas causas furoris !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 113:1)
Quid capillos avellere, femur pectusque percutere ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 118:4)
Atqui hoc dicit, illam extolli vult et deprimi, quoniam laetitia ob recte factum clara magnificaque est, ira ob alienum peccatum sordida et angusti pectoris est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 30:3)
Praeter oculos eunt, adeoque in publicum missa nequitia est et in omnium pectoribus evaluit, ut innocentia non rara sed nulla sit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 43:7)
Leonum quam pavida sunt ad levissimos sonos pectora !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 60:2)
Quantum est effugere maximum malum, iram, et cum illa rabiem, saevitiam, crudelitatem, furorem, alios comites eius adfectus!
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 69:2)
Volunt itaque quidam ex nostris iram in pectore moveri effervescente circa cor sanguine ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 98:1)
causa cur hic potissimum adsignetur irae locus non alia est, quam quod in toto corpore ealidis- simum pectus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 98:2)
concutietur crebro spiritu pectus, rabida vocis eruptio colla distendet;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 194:6)
Quanto illi intra pectus terribilior vultus est, acrior spiritus, intentior impetus, rupturus se nisi eruperit !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 195:2)
Multi itaque continuaverunt irae furorem nec quam expulerant mentem umquam receperunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 203:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION