라틴어 문장 검색

10. Circa hoc tempus, in autumno versus finem Septembris, grassari coepit, tum in ipsa urbe Londini tum in aliis regni partibus, morbus quidam epidemicus tunc temporis novus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 14:1)
Fuit iste morbus febris pestilentis genus quoddam, neque tamen (ut videtur) in venis aut humoribus sedem occupans, cum non carbunculi, non pustulae, non purpureae aut lividae maculae sequerentur (massa scilicet corporis intacta).
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 14:7)
Tantum malignus quidam vapor et aura ad cor advolavit, spiritusque vitales petebat et occupabat, unde natura excitabatur ad eundem per sudores emittendum et exhalandum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 14:8)
Opinio erat morbum istum neutiquam ex epidemicis sed a malignitate quadam in ipso aere, ex praedispositione tempestatum et mutationibus coeli crebris et insalubribus impressa, manasse, atque brevis eius mora hoc ipsum indicabat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 14:12)
Sed prudenti admodum consilio se reprimens quaestioni illi satis aequum se praebuit, quasi nihil aliud esset quam controversia quaedam de apicibus iuris.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:25)
Ad quam rem summae certe liberalitatis et decoris inter caetera eum movit grati et generosi animi sensus quidam quod praefatus dux is fuisset qui primum lapidem contra tyrannidem Richardi moverat, et revera pontem regi ad regnum super ruinas proprias straverat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 21:2)
Sub hoc tempus rex in concilium suum sanctius ascivit Iohannem Mortonum et Richardum Foxum, alterum Eliensem, alterum Exoniensem episcopum, homines exsomnes et multi silentii, quique una cum eo excubias quasdam agebant in alios omnes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 22:4)
Putabat enim illas copias praelii apud Bosworthum reliquias quasdam esse, neque ad caussam familiae Eboracensis quicquam pertinere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 24:10)
Sicque rebellio haec, ut nubecula quaedam, transiit, atque rex, faecibus et fermento partium septentrionalium aliquantum expurgatis, quae prius in eum non bene animatae erant, Londinum rediit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 24:21)
II. SECUTUM est hoc anno, qui erat regis secundus, mirum quoddam facinus et audacia plenum, quodque statum regis et regni vehementer perturbavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 1:1)
De quo narrationes quas in manibus habemus adeo nudae sunt et ieiunae ut rem relinquant vix credibilem, non tam ob eventus naturam (eiusmodo enim accidentia in rerum memoria non raro reperiuntur), sed propter peculiares quasdam rei circumstantias, praesertim sub initiis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 1:2)
Cuius casus tantum habebat cum casu liberorum regis Edwardi similitudinem, cum sanguinis ipsius propinquitas, par aetas, locusque ipse turris illius crudelitatis memoriam refricarent, ut in regem odiosissimam quandam opinionem et famam concitaret, ac ipse alter rex Richardus futurus fuisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 1:9)
2. In Oxonia vivebat sacerdos quidam astutus et vafer, Richardus Simon vocatus, cui erat pupillus, pistoris filius, dictus Lambertus Simnellus, aetatis circiter quindecim annorum, puer quasi venerabilis, multum in ore at aspectu prae se ferens maiestatis et decoris.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:1)
Sacerdos iste in cogitationem quandam malesanam incidit (dum sermones hominum avide imbiberet, et in episcopatum aliquem amplum se promotum iri speraret) ut adolescentulum illum ad filii secundi regis Edwardi (de quo opinio erat eum in turri fuisse trucidatum) personam induendam et similandum subornaret, et paulo post (nam inter rem agendam consilium suum quatenus ad personam mutavit) ad Edwardi Plantagenistae, tum in turri detenti, personam repraesentandam, et in omnibus quae ad fidem faciendam conducerent eum egregie instruxit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:2)
Huic coniecturae maxime illud suffragatur, quod quamprimum coniuratio ista maturuerat et eruperat, rex ita afficiebatur ut reginam illam repente in monasterio de Bermondsey concluserit, omnesque fortunas eius et reditus fisco applicarit, hocque ordinavit per concilium et conventum quendam ostiis clausis habitum absque processu aliquo legali, exili admodum et longe petito usus praetextu, quod nempe filias suas ex asylo in potestatem regi Richardo contra promissum suum tradidisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION