라틴어 문장 검색

iter in Samnium esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 269:1)
Magnum ea populatio Campani agri tumultum Romae praebuerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 281:1)
itineribus ac mutatione locorum mobiliorem ac salubriorem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 350:2)
fiebant autem itinera, quanta fieri' sinebat hiemps hauddum exacta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 350:3)
sed, ut in re subita, parum explorato itinere ad iugum perrexit quod hostes ceperant parte alia adgressi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 368:1)
huius populationis fama Etruscos ex agro Sentinate ad suos fines tuendos movit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 381:1)
Fulvio propraetore res ex sententia gesta et praeter ingentem inlatam populationibus agrorum hosti cladem pugnatum etiam egregie est Perusinorumque et Clusinorum caesa amplius milia tria et signa militaria ad viginti capta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 428:2)
Samnium ambobus decreta provincia est, quia tres scriptos hostium exercitus, uno Etruriam, altero populationes Campaniae repeti, tertium tuendis parari finibus, fama erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 456:1)
equites portam unam alteramque eadem regione in propinquo patentes conspiciunt itineribusque iis vestigia nocturnae hostium fugae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 482:2)
adequitant deinde sensim portis urbemque ex tuto rectis itineribus perviam conspiciunt et consuli referunt excessum urbe;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 483:1)
itaque simul conspecta sunt Romana signa, extemplo a primo Samnitium agmine ad novissimum fremitus perfertur, exire, id quod timuerint, ad impediendum iter Romanos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 508:1)
prima luce incerti quam in partem intenderent iter repente in fugam consternantur conspecti ab equitibus, qui egressos nocte ab oppido Samnites persecuti viderant multitudinem non vallo, non stationibus firmatam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 630:1)
si civis vester Alco, sicut ad pacem petendam ad Hannibalem venit ita pacis condiciones ab Hannibale ad vos rettulisset, supervacaneum hoc mihi fuisset iter, quo nec orator Hannibalis nec transfuga ad vos venissem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 127:1)
inde partiens curas simul in inferendum atque arcendum bellum, ne, dum ipse terrestri per Hispaniam Galliasque itinere Italiam peteret, nuda apertaque Romanis Africa ab Sicilia esset, valido praesidio firmare eam statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 212:1)
postquam per Pyrenaeum saltum traduci exercitus est coeptus rumorque per barbaros manavit certior de bello Romano, tria milia inde Carpetanorum peditum iter averterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 230:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION