라틴어 문장 검색

Qui cum aequo loco a nostris recepti essent, ut consuessent, ex simili virtute clamore facto, aversati sunt proelium facere.
(카이사르, 히스파니아 전기 14:4)
Quod Pompeius ex perfugis cum deditionem oppidi factam esse scisset, castra movit Ucubim versus et circum ea loca castella disposuit et munitionibus se continere coepit.
(카이사르, 히스파니아 전기 20:1)
Hic dum in opere nostri distenti essent, complures ex superiori loco adversariorum decucurrerunt nec detinentibus nostros multis telis iniectis conplures vulneribus adfecere.
(카이사르, 히스파니아 전기 23:2)
Itaque praeter consuetudinem cum a nostris animadversum esset cedere, centuriones ex legione v flumen transgressi duo restituerunt aciem, acriterque eximia virtute plures cum agerent, ex superiore loco multitudine telorum alter eorum concidit.
(카이사르, 히스파니아 전기 23:4)
Huius concidentis temporis aquari fortis insignia cum conplures adversariorum concursum facerent, equites nostri transgressi inferiori loco adversarios ad vallum agere coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 23:6)
Insequenti die pari consuetudine cum ad eundem locum eius praesidium venisset, pristino illo suo utebantur instituto;
(카이사르, 히스파니아 전기 25:1)
nam praeter equites nullo loco aequo se committere audebant.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:2)
Cum nostri in opere essent, equitum copiae concursus facere coeperunt, simulque vociferantibus legionariis, cum locum efflagitarent ex consuetudine insequendi, existimare posses paratissimos esse ad dimicandum.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:3)
Nostri ex humili convalle bene longe sunt egressi et planitie in aequiori loco constiterunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:4)
Illi tamen procul dubio ad congrediendum in aequum locum non sunt ausi descendere praeter unum Antistium Turpionem.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:5)
Etsi prout nostra felicitas, ex sententia adversarios propulsos… Qui si aequo loco sui potestatem facerent, celerius quam vostra opinio fert.
(카이사르, 히스파니아 전기 26:11)
Etenim et natura loci defendebantur et ipsius oppido munitione ubi castra habuit constituta.
(카이사르, 히스파니아 전기 28:6)
Namque ut superius demonstravimus, loca excellentia tumulis contineri, interim nulla planitie edividit;
(카이사르, 히스파니아 전기 28:7)
Planities inter utraque castra intercedebat circiter milia passuum V, ut auxilia Pompei duabus defenderentur rebus, oppido et excelsi loci natura.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:1)
Cuius decursum antecedebat rivus qui ad eorum accessum summam efficiebat loci iniquitatem.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION