라틴어 문장 검색

scilicet quia levis causa belli est nec satis quicquam iusti doloris est quod nos ad perseverandum stimulet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 44:3)
quanto est minus operae tueri facta et instare ac perseverare defungique cura?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 53:1)
nam - et senatus consulto eos ab re publica remotos esse, et recusantes abdicare se magistratu dictatoris - metu ab collegis coercitos esse, et populum Romanum tribunos creasse qui non idibus Decembribus, die sollemni, sed extemplo kalendis Octobribus magistratum occiperent, quia stare diutius res publica his manentibus in magistratu non posset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 131:1)
mos erat Faliscis eodem magistro liberorum et comite uti, simulque plures pueri, quod hodie quoque in Graecia manet, unius curae demandabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 306:1)
expulso cive quo manente, si quicquam humanorum certi est, capi Roma non potuerat, adventante fatali urbi clade legati ab Clusinis veniunt auxilium adversus Gallos petentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 370:1)
primo adventu, quia accesserant ad urbem - mansuros enim ad Alliam fuisse nisi hoc consilii foret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 430:2)
quippe ut in sua sede maneret patria, id agebatur, non ut ego utique in patria essem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 537:2)
quid horum opus fuit suscipi, si una cum Gallis urbem Romanam relicturi fuimus, si non voluntate mansimus in Capitolio per tot menses obsidionis, sed ab hostibus metu retenti sumus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 557:1)
flamini Diali noctem unam manere extra urbem nefas est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 558:5)
quae vos, Quirites, nunc moveant potius caritate sua ut maneatis in sede vestra, quam postea, cum reliqueritis eam, macerent desiderio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 574:1)
hic Vestae ignes, hic ancilia caelo demissa, hic omnes propitii manentibus vobis di.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 578:3)
hic manebimus optime.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 579:4)
sta miles, hic optime manebimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri V Periocha17)
inter sermonem eius - credo rem Antiatem diuturniorem manere dis cordi fuisse - legati ab Nepete ac Sutrio auxilium adversus Etruscos petentes veniunt, brevem occasionem esse ferendi auxilii memorantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 93:1)
seditio tum inter Antiates Latinosque coorta, cum Antiates victi malis subactique bello in quo et nati erant et consenuerant deditionem spectarent, Latinos ex diutina pace nova defectio recentibus adhuc animis ferociores ad perseverandum in bello faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 340:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION