라틴어 문장 검색

Quin ille annum observabilem fecerit circumactu suo, haec mensem minoribus se spatiis flectens ?
(세네카, 행복론, Liber IV 109:4)
Ipse usque eo abes ab omni iactatione, usque eo statim vis exonerare, quos obligas, ut, quidquid in aliquem confers, velis videri non praestare, sed reddere, ideoque plenius ad te sic data revertentur.
(세네카, 행복론, Liber V 5:1)
Reges et principes dixi, quibus tamen potest opera navari et quorum illa excellens potentia per minorum consensum ministeriumque constat.
(세네카, 행복론, Liber V 19:1)
Si regem in luce media errantem ad rerum naturam admisisset usque eo eius ignarum, ut, quo die solis defectio fuit,regiam eluderet et filium, quod in luctu ac rebus adversis moris est, tenderet ?
(세네카, 행복론, Liber V 29:2)
quae cum maiores fuerint, hoc minorem habebunt invidiam.
(세네카, 행복론, Liber VI 8:6)
Quis tam demens est, ut eam neget voluntatem esse, cui non est periculum desinendi vertendique se in contrarium, cum ex diverso nemo aeque videri debeat velle, quam cuius voluntas usque eo certa est, ut aeterna sit ?
(세네카, 행복론, Liber VI 101:3)
Neminem tam alte secunda posuerunt, ut non illi eo magis amicus desit, quia nihil absit.
(세네카, 행복론, Liber VI 139:5)
eo quidem operosius hoc quam illud, quo maiore diligentia custodiuntur accepta, quam dantur.
(세네카, 행복론, Liber VI 207:4)
si contemptor omnium, quibus torquetur vita, dum ornatur, eo perductus est, ut illi liqueat mortem nullius mali materiam esse, multorum finem ;
(세네카, 행복론, Liber VII 8:3)
Nam quemadmodum ille, si enixam et sedulam operam transire pro irrita patitur, cui gratia referatur, indignus est, ita tu ingratus es, nisi ei, qui voluntatem bonam in solutum accipit, eo libentius debes, quia dimittens.
(세네카, 행복론, Liber VII 87:2)
minores natu se ipsos esse fingunt ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 62:4)
usque eo nimio delicati animi languore solvuntur, ut per se scire non possint, an esuriant!
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 69:2)
Est haec summae magnitudinis servitus non posse fieri minorem;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 45:1)
Praestitisti, Caesar, civitatem incruentam, et hoc, quod magno animo gloriatus es nullam te toto orbe stillam cruoris humani misisse, eo maius est mirabiliusque, quod nulli umquam citius gladius commissus est.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 70:1)
In magna imperia ex minoribus petamus exemplum.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 99:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION