라틴어 문장 검색

Non turba servorum lecticam tuam per itinera urbana ac peregrina portantium;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 10:7)
Nam cum summa vitae beatae sit solida securitas et eius inconcussa fiducia, sollicitudinis colligunt causas et per insidiosum iter vitae non tantum ferunt sarcinas, sed trahunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 7:4)
Seneca Lucilio suo salutem Quid non potest persuaderi, cui persuasum est ut navigarem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 531)
Et ego quocumque navigare debuero, vicensimo anno perveniam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 4:6)
Ideo diutius vehi perseveravi invitante ipso litore, quod inter Cumas et Servili Vatiae villam curvatur et hinc mari, illinc lacu velut angustum iter cluditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 2:2)
Illi enim saepe hostem timuere sine causa, tutissimumque illis iter quod suspectissimum fuit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 8:1)
portus est, aliquando petendus, numquam recusandus, in quem si quis intra primos annos delatus est, non magis queri debet quam qui cito navigavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 3:2)
Quemadmodum navem eligam navigaturus et domum habitaturus, sic mortem exiturus e vita.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 11:4)
Credamus itaque Sextio monstranti pulcherrimum iter et clamanti:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 15:1)
Iter inperfectum erit, si in media parte aut citra petitum locum steteris;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 4:1)
Nullum sine exitu iter est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 13:6)
ut legas clarius et spiritum, cuius iter ac receptaculum laborat, exerceas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 5:4)
ut naviges et viscera molli iactatione concutias;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 5:5)
Nam Scyllam saxum esse et quidem non terribile navigantibus optime scio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 1:1)
Si haec mihi perscripseris, tunc tibi audebo mandare, ut in honorem meum Aetnam quoque ascendas, quam consumi et sensim subsidere ex hoc colligunt quidam, quod aliquando longius navigantibus solebat ostendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION