라틴어 문장 검색

receptis omnibus ingressi rursus iter per Chersonesum Hellespontum perveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 379:1)
inde profecti sextis castris ad caput Caici amnis pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 416:1)
ad quos cum dissipatis subsidiis pervenisset equitatus Romanus, ne primum quidem impetum sustinuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 479:1)
totum deinde laevum cornu inclinavit, et turbatis auxiliaribus, qui inter equitem et quos appellant phalangitas erant, usque ad mediam aciem terror pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 480:1)
Philippus audita defectione Athamaniae cum sex milibus armatorum profectus ingenti celeritate Gomphos pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 14:1)
ibi relicta maiore parte exercitus - neque enim ad tanta itinera sufficerent - cum duobus milibus Athenaeum, quod unum a praesidio suo retentum fuerat, pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 15:1)
cuius ubi ad tantam altitudinem quantae esse solum infimum cuniculi poterat pervenerunt, silentio facto pluribus locis aure admota sonitum fodientium captabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 80:1)
momento enim ad inane suspenso fulturis ab hostibus muro pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 81:2)
transgressi Maeandrum ad Hieran Comen pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 139:1)
ex eo loco ad Tabas tertiis castris perventum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 151:2)
tertio inde die ad Casum amnem perventum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 155:1)
profectus inde continentibus itineribus ad Cormasa urbem pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 176:2)
quorum praeda iam grave agmen trahens vix quinque milium die toto itinere perfecto ad Beudos, quod vetus appellant, pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 183:2)
ibi plures dies stativa habuit, quia perventum erat ad Tolostobogiorum fines.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 184:2)
Galli, magna hominum vis, seu inopia agri seu praedae spe, nullam gentem, per quam ituri essent, parem armis rati, Brenno duce in Dardanos pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 186:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION