라틴어 문장 검색

his omnibus admiscebitur, ut quisque locus postulabit, docendi ratio, quae non eorum modo scicntia, quibus solis quidam nomen artis dederunt, studiosos instruat et (ut sic dixerim) ius ipsum rhetorices interpretetur, sed alere facundiam, vires augere eloquentiae possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 24:1)
nec tamen ii, quibus discere ipsis non contigit, minorem curam docendi liberos habeant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 36:1)
sed tamen mihi, qui dissenserunt, videntur non tam discentibus in hac parte quam docentibus pepercisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 46:3)
et rogetur et laudetur et numquam non fecisse se gaudeat, aliquando ipso nolente doceatur alius, cui invideat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 49:4)
parva docemus oratorem instituendum professi, sed est sua etiam studiis infantia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 50:1)
pudeatne me in ipsis statim elementis etiam brevia docendi monstrare compendia?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 53:2)
nos docuimus, ex nobis audiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 74:6)
et in primis ea habenda cura est, ut is omni modo fiat nobis familiariter amicus, nec officium in docendo spectet sed adfectum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 82:6)
tradito sibi puero docendi peritus ingenium eius in primis naturamque perspiciet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 100:1)
atqui si quis et didicerit satis et (quod non minus deesse interim solet) voluerit docere quae didicit, non erit contentus tradere in nominibus tria genera et quae sunt duobus omnibusve communia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 141:1)
sed ut parva sint haec, pueri docentur adhuc, et grammaticos officii sui commonemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 155:1)
scire autem debet puer, haec apud scriptores carminum aut venia digna aut etiam laude duci, potiusque illa docendi erunt minus vulgata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 159:2)
ceterum scio iam quosdam eruditos, nonnullos etiam grammaticos sic docere ac loqui, ut propter quaedam vocum discrimina verbum interim acuto sono finiant, ut in illis quae circum littora, circum piscosos scopulos, ne, si gravem posuerint secundam, circus dici videatur non circuitus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 173:1)
ideoque quod vocant dualem, in illo solo genere consistit, cum apud Graecos et in verbi tota fere ratione et in nominibus deprehendatur, et sic quoque rarissimus eius sit usus, apud nostrorum vero neminem haec observatio reperiatur, quin e contrario devenere locos et conticuere omnes et consedere duces aperte nos doceant, nihil horum ad duos pertinere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 190:2)
verum schema fere habebit aliquam rationem, ut docebimus eo, quem paulo ante promisimus, loco.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 201:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION