라틴어 문장 검색

omnia denique, quae probation tractaturi sumus, personam, causam, locum, tempus, instrumentum, occasionem, narratione delibabimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 144:2)
est quaedam etiam repetita narratio, quae ἐπιδιήγησισ dicitur, sane res declamatoria magis quam forensis, ideo autem reperta, ut, quia narratio brevis esse debet, fusius et ornatius res possit exponi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 217:1)
quod quidem natum ab ostentatione declamatoria iam in forum venit, postquam agere causas non ad utilitatem litigatorum, sed ad patronorum iactationem repertum est, ne, si pressae illi, qualis saepius desideratur, narrationis gracilitati coniuncta argumentorum pugnacitas fuerit, dilatis diutius dicendi voluptatibus oratio refrigescat In quo vitium illud est, quod sine discrimine causarum atque utilitatis hoc, tanquam semper expediat aut etiam necesse sit, faciunt, eoque sumptas ex iis partibus, quarum alius erat locus, sententias in hanc congerunt, ut plurima aut iterum dicenda sint aut, quia alieno loco dicta sunt, dici suo non possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 224:1)
utrumcunque est (neque enim hoc loco meam interpono sententiam), hic erit liber illorum opinione maxime necessarius, quia toto haec sola tractantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 4:1)
cum sit autem in his aut scelus signatorum aut ignorantia, tutius ac facilius id, quod secundo loco diximus, tractatur, quod pauciores rei fiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 22:2)
qui non recipiet, et iniquam condicionem et a multis contemni iurisiurandi metum dicet, cum etiam philosophi quidam sint reperti, qui deos agere rerum humanarum curam negarent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 27:1)
Sed late locus uterque tractatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 33:4)
argumenta vero reperiuntur aut in quaestionibus, quae etiam separatae a complexu rerum personarumque spectari per se possint, aut in ipsa causa, cum invenitur aliquid in ea non ex communi ratione ductum, sed eius iudicii, de quo cognoscitur, proprium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 75:1)
eadem tamen ratione qua signa tractantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 89:3)
debet etiam nota esse recte argumenta tractaturo vis et natura omnium rerum, et quid quaeque earum plerumque efficiat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 109:1)
nam, ut in terra non omni generantur omnia, nec avem aut feram reperias, ubi quaeque nasci aut morari soleat ignarus, et piscium quoque genera alia planis gaudent alia saxosis, regionibus etiam litoribusque discreta sunt, nec helopem nostro mari aut scarum ducas, ita non omne argumentum undique venit ideoque non passim quaerendum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 114:5)
sicut habitus quidam animi, quo tractatur, amicus an inimicus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 123:3)
nunc ad res transeo, in quibus maxime sunt personis iuncta, quae agimus, ideoque prima tractanda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 126:1)
nam nec hic aliud tractatur quam quid ex quoque eveniat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 180:1)
praesertim, cum plurimae probationes in ipso causarum complexu reperiantur, ita ut sint cum alia lite nulla communes, eaeque sint et potentissimae et minime obviae, quia communia ex praeceptis accepimus, propria invenienda sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 197:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION