라틴어 문장 검색

Condicto itaque uterque exercitus placiti die advenerunt ad dictum locum, praeter Hugonem abbatem, qui dolore pedum ab hac profectione se abstinuit, sed nil ibi prospere egerunt, verum cum magno dedecore rediere ad sua.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 25:3)
Augusti Rotomagum civitatem ingressi cum omni exercitu, Francique eos usque in dictum locum insecuti sunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:4)
Inter haec omnes qui morabantur Neustria atque Burgundia adunantur et collecto exercitu adveniunt quasi debellaturi Nortmannos.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:6)
Herkengerus vero quae sibi mandaverat statim adimplevit et Heinricum cum exercitu Parisius venire fecit, sed nil ibi profecit atque in suam rediit regionem.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 29:2)
Circa autumni vero tempora Carisiacum veniens cum ingenti exercitu praemisit Heinricum dictum ducem Austrasiorum Parisius.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 31:1)
Imperator vero cum exercitu ad castra Nortmannorum veniens, quia ex utraque parte fluminis castra fixerant, eis unam fecit deserere fluviumque transire atque in unum castra ponere.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 32:4)
Deinde misit custodes in civitatem et exercitum misit trans flumen.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 32:5)
Nortmanni vero, qui per Sequanam ascenderant a Parisius, cum omni exercitu et suppellectili et navibus Hionam fluvium ingressi Senonas civitatem obsederunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 32:14)
Nam die nativitatis sancti Iohannis baptistae cum parvo exercitu Danorum exercitum obviavit super Axonam fluvium commissoque proelio mox victor extitit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 37:5)
Interim Nortmanni Meldis civitatem obsidione vallant, machinas instruunt, aggerem conportant ad capiendam urbem.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 39:1)
Circa autumni vero tempora Odo rex adunato exercitu Parisius venit, ibique castra metati sunt prope civitatem, ne iterum ipsa obsideretur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 40:1)
Odo vero rex adunato exercitu super littora Hisae fluminis resedit, ne regnum libere devastarent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 42:9)
Hi vero qui Noviomo erant moventes exercitum usque Mosam omnem terram pervagati sunt;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 44:1)
Arnulfus vero rex adunato exercitu venit adversum Nortmannos et Deo se protegente ipsum cepit castrum, interfecta non modica multitudine Danorum;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:5)
Odo vero rex adunato exercitu Ambianis pergit, sed nil ibi prospere gessit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION