라틴어 문장 검색

INTERERAT huic synodo, pariterque catholicae fidei decreta firmabat uir uenerabilis Iohannes archicantator ecclesiae sancti apostoli Petri, et abbas monasterii beati Martini, qui nuper uenerat a Roma per iussionem papae Agathonis, duce reuerentissimo abbate Biscopo cognomine Benedicto, cuius supra meminimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVI [XVIII].2)
Cum enim idem Benedictus construxisset monasterium Brittaniae in honorem beatissimi apostolorum principis, iuxta ostium fluminis Uiuri, uenit Romam cum cooperatore ac socio eiusdem operis Ceolfrido, qui post ipsum eiusdem monasterii abbas fuit, quod et ante sepius facere consueuerat, atque honorifice a beatae memoriae papa Agathone susceptus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVI [XVIII].3)
quatenus in monasterio suo cursum canendi annuum, sicut ad sanctum Petrum Romae agebatur, edoceret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVI [XVIII].7)
Ipse autem excepto cantandi uel legendi munere, et aliud in mandatis ab apostolico papa acceperat, ut, cuius esset fidei Anglorum ecclesia, diligenter edisceret, Romamque rediens referret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVI [XVIII].12)
Nam et synodum beati papae Martini, centum quinque episcoporum consensu non multo ante Romae celebratam, contra eos maxime, qui unam in Christo operationem et uoluntatem praedicabant, secum ueniens adtulit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVI [XVIII].13)
ubi postquam aliquandiu lectionibus sacris uacauit, etiam Romam adire curauit, quod eo tempore magnae uirtutis aestimabatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 2:2)
Ut Caedualla rex Occidentalium Saxonum baptizandus Romam uenerit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VII.1)
Abeunte autem Romam Caedualla, successit in regnum Ini de stirpe regia;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VII. 1:12)
ANNO autem regni Aldfridi tertio, Caedualla, rex Occidentalium Saxonum, cum genti suae duobus annis strenuissime praeesset, relicto imperio propter Dominum regnumque perpetuum, uenit Romam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VII.3)
ANNO autem post hunc, quo Caedualla Romae defunctus est, proximo, id est DCXC incarnationis dominicae, Theodorus beatae memoriae archiepiscopus, senex et plenus dierum, id est annorum LXXXVIII, defunctus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VIII.3)
uel, si hoc fieri non posset, Romam uenire ad uidenda atque adoranda beatorum apostolorum ac martyrum Christi limina cogitauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IX. 1:3)
Ut uiri uenerabiles Suidberct in Britaniis, Uilbrord Romae sint in Fresiam ordinati episcopi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XI.1)
Postquam uero per annos aliquot in Fresia, qui aduenerant, docuerunt, misit Pippin fauente omnium consensu uirum uenerabilem Uilbrordum Romam, cuius adhuc pontificatum Sergius habebat, postulans.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XI. 1:8)
PRIMIS sane temporibus aduentus eorum in Fresiam, mox ut conperiit Uilbrord datam sibi a principe licentiam ibidem praedicandi, accelerauit uenire Romam, cuius sedi apostolicae tunc Sergius papa praeerat, ut cum eius licentia et benedictione desideratum euangelizandi gentibus opus iniret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XI.2)
Ut Coinred Merciorum et Offa Orientalium Saxonum rex in monachico habitu Romae uitam finierint;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX.1)

SEARCH

MENU NAVIGATION