라틴어 문장 검색

Lex Cornelia, te appello;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.5)
Magnum solatium est saepius appellare liberorum non responsura nomina.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, pater a sepulchris a luxurioso raptus.18)
numquid de nuptiis appellata es?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, versus Virginis Vestalis.18)
appellauit illum diues de nuptiis filiae;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.5)
quid patrem appello Iovem?
(세네카, Hercules Oetaeus 18:25)
traham sepulchra, Caelitum appello fidem fidemque Achillis:
(세네카, Troades 686:1)
ad extremum, quod tu tibi iuventutis exercitium appellas, hoc est otium veteranorum, in quorum manibus effetis enses robiginosi sero ligone mutantur, esto, multiplicatis tibi spumabunt musta vinetis, innumeros quoque cumulos frugibus rupta congestis horrea dabunt, densum pecus gravidis uberibus in mulctram per antra olida caularum pinguis tibi pastor includet:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 4:1)
quem tamen tu pertinacius aut amabilius quam rectius venusque felicissimum appellas, propter hoc quippe, cur per amplissimos fascium titulos fuerit evectus usque ad imperium, sed sententiae tali numquam ego assentior, ut fortunatos putem qui rei publicae praecipitibus ac lubricis culminibus insistunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 1:2)
ego turbam quamlibet magnam litterariae artis expertem maxumam solitudinem appello.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 10:8)
et si me uspiam lectitavisti in aliquos concitatiorem, scias volo Christi dextera opitulante numquam me toleraturum animi servitutem, compertissimum tenens bipertitam super his moribus hominum esse censuram, nam ut timidi me temerarium, ita constantes liberum appellant, inter quae ipse decerno satis illius iacere personam, cuius necesse est latere sententiam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Constantio suo salutem 3:1)
"nunc mea felix, nunc veneranda palus, cum te prope nosse tuumque immortale iubar vicina sede tueri concessum, semel auctor ego inventorque salutis Romuleae:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.33)
"inde fugam Minyae, sociosque appellat Iason efferus, o utinam iam tunc mea litora rectis praetervectus aquis, cui non sua pignora cordi, non promissa fides;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권173)
excipiunt plausu Pisaea iuventus Eleaeque manus, sequitur Sicyonius Alcon, et bis in Isthmiaca victor clamatus harena Phaedimus, alipedumque fugam praegressus equorum ante Dymas, sed tunc aevo tardante secutus, multi et, quos varii tacet ignorantia vulgi, hinc atque hinc subiere, sed Arcada Parthenopaeum appellant densique cient vaga murmura circi, nota parens cursu;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권216)
Damnum appellandum est cum mala fama lucrum.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 135)
Hanc indicem adversus nos profertis, quae quod aliquando iactavit tantoque spatio in opinionem corroboravit usque adhuc probare non valuit, ut fidem naturae ipsius appellem adversus eos qui talia credenda esse praesumunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION