라틴어 문장 검색

Exercitu coacto in unum locum castris ad Cordubam positis pro contione militibus exponit quas res Caesaris iussu gerere deberet, polliceturque eis, cum in Mauretaniam traiecisset, sestertios [centenos] se daturum;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 52:1)
Marcellus cum confligere miserrimum putaret, quod et victoris et victi detrimentum ad eundem Caesarem esset redundaturum neque suae potestatis esset, legiones Baetim traducit aciemque instruit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 60:2)
Cassius contra suis se tenet praesidiis, sive eo quod plus sibi iuris deberi quam Marcello existimabat, sive eo quod ne praeoccupatus animus Lepidi esset obsequio adversarii verebatur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 63:3)
Non excessisse enim Ponto Pharnacen audiebat neque excessurum putabat, cum secundo proelio vehementer esset inflatus quod contra Domitium Calvinum fecerat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 65:4)
neque enim se debuisse iudicem esse controversiarum populi Romani, sed parere praesentibus imperiis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 67:3)
Caesarem quoque pro sua dignitate debere et studium et iracundiam suam rei publicae dimittere neque adeo graviter irasci inimicis, ut, cum illis nocere se speret, rei publicae noceat.
(카이사르, 내란기, 1권 8:7)
debere se suae salutis rationem habere.
(카이사르, 내란기, 1권 20:4)
ac tametsi magnopere admirabatur Magium, quem ad Pompeium cum mandatis miserat, ad se non remitti, atque ea res saepe temptata etsi impetus eius consiliaque tardabat, tamen omnibus rebus in eo perseverandum putabat.
(카이사르, 내란기, 1권 26:5)
Africam sorte Tubero obtinere debebat.
(카이사르, 내란기, 1권 30:7)
debere eos Italiae totius auctoritatem sequi potius quam unius hominis voluntati obtemperare.
(카이사르, 내란기, 1권 35:3)
Quare paribus eorum beneficiis parem se quoque voluntatem tribuere debere et neutrum eorum contra alterum iuvare aut urbe aut portibus recipere.
(카이사르, 내란기, 1권 35:12)
Sed, ubi paulatim retorqueri agmen ad dextram conspexerunt iamque primos superare regionem castrorum animum adverterunt, nemo erat adeo tardus aut fugiens laboris, quin statim castris exeundum atque occurrendum putaret.
(카이사르, 내란기, 1권 69:6)
qua in re omnium suorum vitae consulendum putarint.
(카이사르, 내란기, 1권 85:7)
Huc pauca ad spem largitionis addidit, quae ab sua liberalitate, si se atque Attium secuti essent, exspectare deberent.
(카이사르, 내란기, 2권 28:4)
hos turpissimae fugae rationem habere, illos etiam iniquo loco dimicandum putare.
(카이사르, 내란기, 2권 31:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION