라틴어 문장 검색

et primus ex plebe consul L. Sextius creatus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VI Periocha8)
praetorem quidem etiam iura reddentem et collegam consulibus atque iisdem auspiciis creatum, verecundia inde imposita est senatui ex patribus iubendi aediles curules creari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 6:1)
inde L. Genucio et Q. Servilio consulibus et ab seditione et a bello quietis rebus, ne quando a metu ac periculis vacarent, pestilentia ingens orta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 7:1)
et hoc et insequenti anno C. Sulpicio Petico C. Licinio Stolone consulibus pestilentia fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 11:1)
Genucio L. Aemilio Mamerco iterum consulibus, cum piaculorum magis conquisitio animos quam corpora morbi adficerent, repetitum ex seniorum memoria dicitur pestilentiam quondam clavo ab dictatore fixo sedatam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 26:2)
- M. Horatius consul ea lege templum optimi maximi dedicavit anno post reges exactos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 31:1)
a consulibus postea ad dictatores, quia maius imperium erat, sollemne clavi figendi translatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 31:2)
neque eo minus principio insequentis anni, Q. Servilio Ahala L. Genucio consulibus, dies Manlio dicitur a M. Pomponio tribuno plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 33:1)
L. Genucio consuli ea provincia sorte evenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 55:2)
in exspectatione civitas erat, quod primus ille de plebe consul bellum suis auspiciis gesturus esset, perinde ut evenisset res ita communicatos honores pro bene aut secus consulto habitura.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 56:1)
forte ita tulit casus ut Genucius ad hostes magno conatu profectus in insidias praecipitaret et legionibus necopinato pavore fusis consul circumventus ab insciis quem intercepissent occideretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 57:1)
quod ubi est Romam nuntiatum, nequaquam tantum publica calamitate maesti patres quantum feroces infelici consulis plebeii ductu, fremunt omnibus locis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 58:1)
irent crearent consules ex plebe, transferrent auspicia quo nefas esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 58:2)
Claudium, quia dissuaserat legem, maiore nunc auctoritate eventum reprehensi ab se consilii incusantem, dictatorem consensu patriciorum Servilius consul dicit, dilectusque et iustitium indictum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 60:3)
in Hernicos, morte consulis contemptim ad castra Romana cum haud dubia expugnandi spe succedentes, hortante legato et plenis irae atque indignitatis militum animis eruptio est facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 62:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION